Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

laetare igitur, uenerabilis imperator. eos fuisse tuos hostes, qui extiterunt diuinitatis inimici, teque gaude et cum ecclesia laborasse et cum fidei catholicae libertate imperio restitutum atque, ut in omnibus doceas causam tibi cum deo esse communem, eius ope uiriliter fretus insiste, ut per quem publicos incubatores subegit, ecclesiae quoque depellat tyrannos. sicut enim pietas uestra merito recteque confidit illo nos tempore nihil aliud deum [*]( 1 cf. Psalrn. 105, 2 6 Psalm. 76, 11 ) [*]( 4 et religionis T: religionis V reddit T 7 potentes V 8 ex- ultat V superne T 9 apparet et ideo T 10 fidgs V 12 innii- 0 Y neret V jb T 14 discessum T: disces| V et T 15 esset cunctis utile V: esse omnibus T 16 dauitice V, Dauiticae T nimirum T, ni ev enl corr. exempla V qua T: quę V 17 continua V 18 ac 1\': at V praestantiori T fastigia V 21 gaude et scripsi: gaudet V, gaudere T 23 commune V 24 publicus V subigit V 25 impietas V 26 recteque V: que T )

137
nostrum suppliciter implorasse, quam ut nobis Romani imperii praesules, quales nunc loquimur, redderentur, ita expectari cernis, ut huiusmodi uos esse ipsorum actuum qualitate monstretis.

respicite quaeso augustae memoriae Marciani atque Leonis omni mundo conspicuam in catholica deuotione constantiam et salubri consideratione perpendite, cum in eodem loco stare nequiuerint, qui ab eorum rectitudine deuiarunt, successorem regiae potestatis legitimum ac diuinitus adtributum eum fore sine dubio, qui illorum fidei perstiterit imitator. debes, gloriosissime et clementissime fili imperator, augustae memoriae tantorum uirorum taliumque reuerentiam, debes uicem muneribus dei. ille te ad istorum reduxit imperium: tu deo istis similem redde famulatum. et quia haec beato apostolo docente nos Petro mea nuper humilitate praedicante refutata sunt a casuris, deo fautore proficiant in regni soliditate mansuris.

ego quidem litteris, quas uestra clementia destinauit, pignus inmensum uenerandae religiositatis accipiens et ingenti gratulatione respiro et omnino non ambigo mentem uestram in rebus diuinis gesturam longe potiora quam cupio; sed mei memor officii in hanc partem clementiam tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui pariter et salutis adfectu illis te causis inhaerere semper exopto, quibus solis et praesentis regni stabilitas custoditur et aeterni gloria comparatur.

unde ante omnia precor, ut Alexandrinam ecclesiam non minus a funesto quam ab haeretico peruasore clementiae uestrae dispositionibus liberatam catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti eisque etiam, quos temeritate diabolica diuersis ecclesiis ordinasse perhibetur, eiectis rectae fidei subrogari constituatis episcopos et, sicut rem publicam uestram a tyrannica dominatione purgastis, [*]( 1 supliciter V 4 memorię V: metl T 5 conspicua V in T: om. V 8 legittimum V 9 prestiterit V 11 memorię V: meU T, quod in men corr. man. 2 15 reputata T a V: om. T deo om. T 22 aeffectu T 26 peruassore V 27 legittimo V 29 reiectis ?\' et T: ut V )

138
ita ubique ecclesiam dei ab haereticorum latrociniis atque contagiis exuatis nec id potius praeualere patiamini, quod eorum iniquitas temporum, quos non solum uestro imperio sed in deum quoque rebellis spiritus concitauit, quam quod tot tantique pontifices et cum egregiis orthodoxisque principibus uniuersalis ecclesiae decreuit adsensus.