Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

non enim iunguntur bona pessimis, recta peruersis. nec possunt salutaria coire cum noxiis, quia luci communio nulla cum tenebris nec infideli portio cum fideli. unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium, nisi forte resipiscentibus animis et maxime, qui nuper decepti sunt, uidentes in quae abrupta sint ducti, ad splendorem uerae fidei discussa conferant se nube mendacii. quod apostolicae sedis pietate ut prouenire possit optamus, quia uitam in domini uoluntate cognoscimus.

ad Christianissimum quoque principem uel ad fratrem et coepiscopum meum Acacium competentia simul scripta direximus, cuius in tanta re accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis certum tenemus suum non esse, quod tacuit. ut autem plenius dilectio uestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria internuntio, quem misistis, redeunte direximus. Dat. IIII. Id. Ian. consule supra scripto.

(60.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Inter opera diuinae prouidentiae, quae pia semper et iusta sunt, nostris quoque [*]( 3 cf. Corinth. II 6, 14 sq. 10 cf. Psalm. 29, 6 ) [*]( 1 oceurentibus B latentis F adhoc B 2 iuguntur B pessiris B 3 coire V: ire B commonio B 4 fideli portio cum infideli B 5 necessaria V deligere V, diligere B, corr. o 7 sunt docti V 8 deferant B nuue V 1\'2 competentiam B in tanta re om. r 14 certe B tenemur V 16 principem bis scriptum priore loco del. V 18 direximus EXPLICIT reliquis omissis B mi p: ciu V, m Car.; certe idem numerus restituendus est qui in fine ep. 58 co.\\st>, ss V ) [*](60. lJat. a. 477 die 6 April. (die 9 Octobr. secundum V). Bdd. Car. I2 315; IJar. ad a. 477, 7; Collect. Concil; BTA I 213; Thiel 186. Praeter Auellanam tradita est epistula in codice miscellaneo ratic. lat. 1344 membr. saee. X fol. įb sq. = T. 20 SISPLICIUS EPIsCOPus zBsojri AITTUSTO V: Incipit epistola simplicii episcopi urbis rome ad zenonem augustum per epiphanium diaconum. Simplicius zenoni aug impri T 21 pie V )

136
temporibus eloqui potentias domini uix quaelibet humana lingua sufficiet. quis etenim ualeat uel cogitatione complecti uel uoce depromere, quod in ipso utriusque rei laborantis articulo et uotis publicis et religionis sanctae reddidit uos quieti, nisi quod tanti consideratione miraculi clamandum est cum propheta: haec est mutatio dexterae excelsi, quae exaltantes semet ipsos potenter humiliat et humiliantes se clementer exaltat?

in quibus etiam, si dispensationis supernae sagacius mensura libretur, profecto euidenter apparet ideo perfidorum inrepsisse perniciem, ut fides clementiae tuae et inter aduersa probaretur quantoque magis rebus urgueri crederetur infestis, tanto clarius uestra magnanimitas emineret, atque ob hoc mansuetudinis uestrae de Constantinopolitana urbe prouenisse discessum, ut uniuersorum desideriis expetiti gloria maiore rediretis et ex contrariorum periculis quid in uobis esset cunctis utile nosceretur: Dauidicae nimirum illius uirtutis exemplo, qua singulari patientia cedens paululum furoribus parricidae continuo uictor ac populorum precibus imploratus praestantiore fastigio est reuersus in regnum.