Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

LEO EPISCOPUS TIMOTHEO EPISCOPO CATHOLICO ALEXANDRINAE ECCLESIAE. Euidenter apparet sub apostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et diuinae dispensatione pietatis, ubi excipiuntur aduersa, ibi donantur et prospera.

quod Alexandrinae ecclesiae experimenta demonstrant, in qua multos sibi patien<tiae> thesauros humilium molestia et tolerantia congregauit, quia iuxta est dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit, glorificata in omnibus incliti principis fide, per quem dextera domini fecit uirtutem, ne in throno beatorum patrum antichristi diutius sederet opprobrium; cuius impietas nemini magis quam sibi nocuit, quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit, se tamen inexpiabiliter cruentauit.

unde de eo, quod instinctu fidei in fraternitate tua cleri et plebis atque omnium fidelium egit electio, uniuersam mecum ecclesiam domini gaudere rescribo utque hoc benignitas diuinae pietatis multiplicata gratia confirmet, exopto, ita ipsi per omnia tua deuotione famulante, ut etiam eos, qui ueritati aliquatenus. [*]( 10 Rom. 8, 28 15 Psalm. 33, 19 17 Psalm. 117, 16 ) [*]( 1 egvptios V: episcopos Sur. consecratur Y, corr. 02 2 alia V, eorr. p2 deseretur p2, rectius si rhythmum spectas ) [*](53. Dat. simul cum epp. 54 et 55 a. 460 die 18 Aug. De editionibus uide ep. 51. 14 patientiae p2 Sur.: patien V, patientia 02 humilitas 02 Sur. modestia pJ Sur. tollerantia V 18 throno pl: tronum V 21 impulit Sur.: intulit V se o2: sed V inexpabiliter Y, corr. 02 22 instinctQ V, corr. 02 fidei V: dei pJ fraternitatem tuam 02 24 ut..<1 Y 26 famula te V, corr. 02 qui o2: qui in V )

121
restiterunt, reconciliandos deo per ecclesiae preces instanter adquiras et sacramento catholicae fidei, cuius soliditas nullam diuisionem recipit, sollicitus rector adiungas, illum imitatus uerum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ouibus suis et errantem unam ouem non flagellis cohercuit sed ad ouile proprium suis humeris reportauit.

agat ergo dilectio tua, frater karissime, ne uel Nestoriani dogmatis uel Eutychiani erroris ullum in dei populo possit uestigium reperiri, quia nemo potest fundamentum ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, qui uniuersum mundum non reconciliaret deo patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostrae carnis ueritate susciperet.

cum ergo scribendi opoitunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, <ut> per filios nostros Danihelem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseueret et de prouectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia, ut per alterna colloquia sentiamus, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus estnobis. Data XV. Kal. Septbr. Magno et Apollonio consulibus.

(54.)

LEO EPISCOPUS PRESBVTERIS ET DIACONIBUS ECCLESIAE ALEXANDRINAE DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO SALUTEM. Gaudeo exultanter in domino de piissimo, quem inter uos habetis, affectu, dum, sicut scripta uestra manifestant, et pastor gregem [*]( 4 Ioh. 10, 11 6 Luc. 15, 5 9 Corinth. I 3, 11 20 Rom. 5, 5 ) [*]( 2 sollicix V, corr. 0 4 pium que V, corr. 0 8 euthyl ani V, corr. 02 9 repperiri V 10 quod est o: LI} est Y, qui est Sur. 13 oportunitate V, corr. 02 14 necessariae V 15 ut add. Sur. 16 tymotheum V 17 dirigens p2 perseueret V (scil. fraternitas tua): perseueres Sur. 18 et V: ut Sur. 19 mitantur V 22 kL skpbb V ) [*]( 54. Dat. ut ep. 53. De editionibus uide ep. 51. )

122
et grex ostenditur amare pastorem.

solliciti ergo in inuicem, sicut apostolus ait, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis properate ad fructum uestrae peruenire patientiae. quid enim dignius aut uelle potestis aut agere, quam ut auxiliante dei gratia gloriosissimi principis fide ad profectum solidissimae pacis utamini remota procul ea bestia, quae uineam plantationis dominicae, sicut psalmus propheticus canit, singulari feritate uastabat?

quia ergo in ouili dominico nec furum iam insidiae nec latronum timentur incursus, redeat uniuersitas uestra in concordiam et magisterio spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, propter quam dicit apostolus: non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. id ipsum dicant et sentiant omnes, nulla sint sensuum disputationumque certamina: quod usque ad catholicos praesules in Alexandrina ecclesia discipuli ueritatis didicerunt atque docuerunt, eadem a cunctis fidelibus confessione promatur, quia uarietatem ueritas, quae est simplex atque una, non recipit.

si quos autem cuiuslibet ordinis Christianos impia haereticorum conturbauere mendacia, ad satisfactionis remedia prouocate et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite, quia, sicut ait beatus apostolus Petrus, non tardat dominus promissum sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam conuerti. agendum ergo est, ne difficultas ueniae curationem faciat tardiorem. Data XV. Kal. Sept. Magno et Apollonio conss. [*]( 1 Eph. 4, 3 8 cf. Psalm. 79, 14 12 Cor. I 10, 33 22 Petro II 3, 9 ) [*]( 3 properate p2: prosperitate V; post properate SUMUS ut possitis addi uult 6 fide V, corr. 02 9 futurum V, corr. p2 insidie ex insidue V 14 sensum Y, corr. 02 18 symplex V 19 conturbabere V 20 prouocate p2 et Sur. in marg.: probitate V 21 spiritum V, corr. 02 23 agit Sur.: ait V )

123

(55.)

LEO EPISCOPUS THEOPHILO IOHANJFL ATHANASIO ABRAHAE DA- NIHELI IOHAE PAPHNUTIO MUSAEO PANULUIO ET PETRO EPISCOPIS AEGVPTIIS. Litteris fraternitatis uestrae, quas ad me filii nostri Danihel presbyter et Timotheus diaconus detulerunt, cognouisse me gaudeo, quod gloriosi et uenerandi principis fides propheticis et euangelicis unita doctrinis ad sanctos et deo placitos dispositionum suarum peruenit effectus, ut cruentissimo Alexandrinae ecclesiae peruasore deiecto et in longinquiora translato dignum sua gubernatione rectorem totius ciuitatis me<re>retur electio, ad cuius uos consecrationem nullus ambitus traheret, nulla seditio impelleret, nulla iniquitas incitaret, sed in medio constitutae meritum sanctitatis eum cunctis non dubitaret praeponere. quem sibi uniuersitas cuperet praesidere.

unde reddita populis Christianis dei pace gaudentes commendamus uobis inuicem uestri operis dignitatem, ut religiose per omnia ordinatus antistes fraterno se iuuari experiatur adsensu et ad abolenda scandala, quae error haereticus exitarat, cooperatione uestra gaudeat adiuuari.

extruso enim, qui imitator diaboli fuit et in ueritate non stetit male utens specie peruasi honoris et nominis, congruit, ut Alexandrina ecclesia eum ueneretur et diligat, quem et probitate morum et integritate catholicae fidei dignum tanto sacerdotio comprobauit. cui mutuae caritatis plenum animi nostri praebemus adfectum cohortantes, fratres karissimi, et fiducialiter exigentes, ut in praedicatione uerbi, in eruditione praecepti illam formam custodiatis caritatis, sine qua nullae possunt prodesse uirtutes.

quod autem [*]( 20 Ioh. 8, 44 ) [*]( 55. Dat. ut ep. 53. De editionibus uide ep. 51. 2 Danihel Y, eorr. a man. post. 6 cognouisse V, corr. o 8 ut o: ua V 9 peruasores V, corr. oJ 11 meretur V, corr. os 13 constituta meritorum sanctitate Sur. 17 fraternos eiuuari V 18 obolemla V, corr. p 20 imitatnr V, corr. o 23 prouitate V 2:) adfectuni ex adfeptum Y 27 custodiam V, corr. 02 28 nulla V, corr. p )

124
fratri et coepiscopo nostro Timotheo de reuocandis his, qui a ueritatis itinere deuiantes inconsultius se ferociusque gesserunt, scriptum esse cognoscitis, dilectio quoque uestra ad curam suam intellegat pertinere, ut quia late sese pestilens illa aegritudo diffudit, ubique omnibus eadem adhibeatur medicina uulneribus: ut per diligentiam pastoralem in cunctis ecclesiis domini ouile reparetur et per sollicitudinem caritatis atque doctrinae omnes Christi oues unum sentiant habere pastorem. Dat. XV. Kal. Septemb. Magno et Apollonio consulibus.