Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cuius locum regeret, ipsius quoque potestatem nominis optinere (non latet uos sed nostis, fratres carissimi et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis): tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad uestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem ecclesiae ueniens displiceret, sed pariter uobiscum uoluimus habere tractatum de illo, qui apud uos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens iudicium ex appellatione pristina uenerat sedem, accusatores suos ultro deposcens et, quae in se crimina per rumorem falso dicebat inlata, condemnans.

omnem eius petitionem prioribus litteris, quas uobis misimus, putamus ac nouimus explicatam satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum: sed post missae per Marcellinum subdiaconum uestrum epistolae omne uolumen uoluimus. quo aliquando perlecto ita totum litterarum conprehendistis textum, quasi nos Caelestio commodauerimus in omnibus fidem uerbisque eius non discussis ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus adsensum.

numquam temere, quae sunt diu tractanda, finiuntur nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio. idcirco nouerit uestra fraternitas nihil nos, postquam illa uobis scripsimus uel litteras uestras accepimus, immutasse sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris uestrae indicauimus sanctitati, ut illa, quae a uobis ad [*]( 1 optineret V, corr. Bar. 5 uestram o2: nostram V 6 fraternitatis et r, fraternitati ut edd. 11 nostram oJ: nrm V quis eas serere r, corr. p2 Bar.: quo se assereret 02 12 iudicium ex indicium V apellatione V 14 condempnas K, corr. o2 15 ac Bar.: an V 16 ad illa Tx: de illo Coust. 19 perlectos 1 ; corr. 02 20 uerbis que V 23 sinuntur a 25 postquam illa scripsi: post illa quam V, posteaquam 02 28 indicamus V, corr. Bar. )

117
nos missa erat, obtestatio seruaretur. ET SCBSCRIPTIO: Bene ualete, fratres. Dat. XV. Kal. April. Honorio Aug. XII cons. Accept. III Kal. Maias.

(51.)

LEO EPISCOPUS LEONI AUGUSTO. Si gloriosum pietatis uestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo deposcit, inueniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis uniuersalis ecclesiae gaudia celebremus. sed dignius illius remuneratio uestris actibus meritisque seruabitur, in cuius causa et speciali excellitis animo et optato triumphatis euentu gloriae.

sciat igitur clementia uestra omnes ecclesias dei cum laude uestra exultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae ecclesiae iugo improbus parricida depulsus est et populus dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus potest iam in salutis uiam fidelium sacerdotum praedicatione reuocari, cum uideat omne seminarium uenenorum in ipso auctore proiectum.

nunc ergo, quia haec constanti proposito et magna mente peregistis, consummato operi fidei illud adiungite, ut de catholico ciuitatis illius praesule. quod deo placeat, decernatis, qui nulla damnatae totiens impietatis sit infectus aspergi<ne>, ne fortasse tectum uulnus sub specie obductae cicatricis increscat et plebs Christiana, quae uobis [*]( 1 subscripti F, corr. 02 2 ff (= fratres) V: om. tdd.; fort. fratres <dilectissimi> XV V: XII edd. 3 acceptns V ) [*]( 51. Dat. simul cum ep. 52 a. 460 die 17 Iun. Epistulas 51-55 primus in fine Leanis operum edidit (Coloniae Agrippinae 1569) Laurentius Surius fol. 156b sqq. (cf. Prolegom. cap. II), quetn secuti sunt Car. V 299 sqq.. Bar. ad a. 460, recentiores Leonis epistularum editiones uelut Quesnel I p. 137 sqq., Ballerin. I n. 169 sqq.. B(ullarium) T(aurinmse) Aippend.) I p. 188 sqq. 5 AUO V 7 quantam p2 8 angustiis ex augustiis V 9 dignior Quesn. 10 seruabatur V, corr. p2 11 gloriae (non clarae gloriae, ut testantur Ballerinii) V: gloriosissime Auguste Quesn. 13 lctari ex letare V 14 iugulo 02 iprob paricida V 17 omnem V, corr. o 18 hoc o Sur. 22 aspergi V, corr. o uultus V. corr. 02 23 pleps V )

118
agentibus aperte ab haereticorum peruersitate liberata est, letalibus iterum obnoxia sit uenenis.

uides autem, uenerabilis imperator, et euidenter agnoscis, quod in persona, de cuius abscisione agitur, non sola est fidei integritas intuenda. quae etiamsi ullis correctionibus professionibusque purgari et in integrum ualeret qualibet conditione restitui, nequaquam tamen, quae sceleste cruenteque commissa sunt, possint probabilium uerborum protestationibus aboleri, quia in pontifice dei ac maxime tantae ecclesiae sacerdote non sufficit sonus linguae et sermo labiorum et nihil prodest, si deus uoce praedicatur et mens in impietate conuincitur.

de talibus enim per apostolum sanctus spiritus loquitur: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, et iterum alibi: deum profitentur se scire, factis autem negant. unde cum in omni ecclesiae membro et integrae fidei ueritas et bonorum operum plenitudo quaeratur, quanto magis in summo pontifice debent utraque praecellere. quia alterum sine altero non potest cum Christi corpore habere compagem?

nec necesse est nunc omnia, quae Timotheum exsecrabilem faciunt, enarrare, cum copiose atque manifeste in totius mundi notitiam, quae per ipsum ac propter ipsum sunt gesta, processerint et, si quid ab incomposito uulgo contra iustitiam perpetratum est, in huius omnia uerticem confluant, cuius desideriis manus furentium seruierunt.

unde si etiam in professione fidei nihil hic neglegat, nihil fallat, aptissimum gloriae uestrae est ab hoc appetitu illum prorsus excludere, quia in tantae urbis antistite uniuersae ecclesiae [*](12 Tim. II 3, 5 14 Tit. 1, 16 ) [*]( 2 omnoxea V, corr. 0 uidens V, corr. 0 4 abscissione Sur. 5 professionibus que V 7 cruentaque V, corr. o possunt p- Sur. 9 dei ac Quesn.: de hac V sacerdote F, corr. p2 15 integre V 17 utraque o: uera q V 25 si etiam V: etiamsi Quem. 27 ////anctistite (eras. s) V, corr. a uniuersae ecclesiae Hartel: uniuersa ecclesiae F, uniuersam eccleaiam p, uniuersa ecclesiae <membra) Quesn. recte eius codicis uerbis intelleclis, ex quo Surius conicientis additamenlum a traditis nOti, distinguens male edidit uniuersa ecclesiae nidetur deesse, membra decet etc. )

119
decet sancta exultatione gaudere, ut uera pax domini non solum praedicatione fidei sed etiam morum clarificetur exemplo. Data XV. Kalendarum <Iuliarum> Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus.

(52.) LEO EPISCOPUS GENNADIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Dilectionis tuae litteris et fratrum coepiscoporumque nostrorum Domitiani et Geminiani sermone cognoui Timotheum, postquam ecclesia Alexandrinae ciuitatis expulsus est. Constantinopolim nonnullis hoc fidei aduersariis agentibus uenire permissum, ut, quantum datur intellegi, quia uniuersorum domini sacerdotum sententiis coartatur. inuitus saltem ad catholicum se dogma conuertat et. tamquam propter hanc tantummodo causam uideatur eiectus, haereticae peruersitatis errore damnato doctrinae apostolicae, ut ad Alexandrinam redeat, adquiescat. cum illi, etiamsi catholicus probaretur, hoc uehementer obsistat, quod uiuente episcopo tantae sedis inuasor est et auctor apparuit inauditae crudelitatis ammissae.

et ideo dilectio tua sollicitudine, qua claret, eniti et elaborare debebit, ne cum tam nefario homine sermo aliquis priuatim uel publice misceatur neue sub specie correctionis eius quorundam conuentu praebeatur occasio, ne redeundi integram capiat libertatem. de quo iam edictis suis princeps Christianissimus iudicauit.

omni igitur labore et circumspectione peruigili unitati ecclesiasticae profuturus enitere, frater carissime, ut spes suffragatoribus ipsius adimatur et Alexandrinis ex clero suo catholicus episcopus secundum morem ueterem [*]( 3 Iuliarum ex ea quae sequitur epistula inseruit Sur. 4 Filoxenium Y, corr. a ) [*]( 52, Dat. ut ep. 51. De editionibus uide ep. 51. 7 friii et coepiscoporum quę Y, et del. p2 11 quia V: qui ? 12 coartatus V, correxi 13 et V: ut Sur. 14 causam V: culpam Surius et JBalleriniis testibus codd. Veneti electus V, corr. os heretico V, corr. p2 18 et Surius: et cum V, et quod pJ 19 claret Sur.: clareas V, clares p2 22 conuentui o1, conuentuum pJ 24 indicauit V, corr. pJ )

120
per orthodoxos Aegyptios consecretur, quia parricida ille non alias a suis defensoribus deseritur, nisi Alexandrina ecclesia, quae patrum honori et suae restituenda est libertati, rectorem sanandis omnibus, quae male gesta sunt, probatissimum fuerit consecuta. Dat. XV. Kalendarum Iul. Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus.