Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnem eius petitionem prioribus litteris, quas uobis misimus, putamus ac nouimus explicatam satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum: sed post missae per Marcellinum subdiaconum uestrum epistolae omne uolumen uoluimus. quo aliquando perlecto ita totum litterarum conprehendistis textum, quasi nos Caelestio commodauerimus in omnibus fidem uerbisque eius non discussis ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus adsensum.

numquam temere, quae sunt diu tractanda, finiuntur nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio. idcirco nouerit uestra fraternitas nihil nos, postquam illa uobis scripsimus uel litteras uestras accepimus, immutasse sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris uestrae indicauimus sanctitati, ut illa, quae a uobis ad [*]( 1 optineret V, corr. Bar. 5 uestram o2: nostram V 6 fraternitatis et r, fraternitati ut edd. 11 nostram oJ: nrm V quis eas serere r, corr. p2 Bar.: quo se assereret 02 12 iudicium ex indicium V apellatione V 14 condempnas K, corr. o2 15 ac Bar.: an V 16 ad illa Tx: de illo Coust. 19 perlectos 1 ; corr. 02 20 uerbis que V 23 sinuntur a 25 postquam illa scripsi: post illa quam V, posteaquam 02 28 indicamus V, corr. Bar. )

117
nos missa erat, obtestatio seruaretur. ET SCBSCRIPTIO: Bene ualete, fratres. Dat. XV. Kal. April. Honorio Aug. XII cons. Accept. III Kal. Maias.

(51.)

LEO EPISCOPUS LEONI AUGUSTO. Si gloriosum pietatis uestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo deposcit, inueniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis uniuersalis ecclesiae gaudia celebremus. sed dignius illius remuneratio uestris actibus meritisque seruabitur, in cuius causa et speciali excellitis animo et optato triumphatis euentu gloriae.

sciat igitur clementia uestra omnes ecclesias dei cum laude uestra exultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae ecclesiae iugo improbus parricida depulsus est et populus dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus potest iam in salutis uiam fidelium sacerdotum praedicatione reuocari, cum uideat omne seminarium uenenorum in ipso auctore proiectum.