Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ZOSIMUS AURELIO ET CETERIS QVI IN CONCILIO CARTHAGINENSI ADFUERUNT DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Quamuis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque seruauerit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reuerentiam quam debet exsoluat

(tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium uoluit esse potentiam ex ipsa quoque Christi dei nostri promissione. ut et ligata solueret et soluta uinciret, < et > par potestatis data conditio in eos, qui sedis hereditatem ipso adnuente meruissent; habet enim ille cum omnium ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat. curam nec patitur aliquid priuilegii sustineri aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipse sui nominis firma et nullis labentia motibus constituit fundamenta et, quae sine suo periculo temere nullus incessat) —

cum ergo tantae auctoritatis et Petrus caput sit et sequentia omnium maiorum statuta firmauerint. ut iam humanis diuinisque legibus disciplinisque omnibus finiretur Romanam ecclesiam, [*]( 15 cf. Matth. 16, 19 ) [*]( 1 interrogatio V (cf. Agg. 2, 12 interroga sacerdotes legem): probatio Bar.; ceterum uerba quae lex .. sacerdotum glossema sapiunt 3 meque V, corr. p2 ) [*]( 50. Dat. a. 418 die 21 Mart. Edd. Bar. ad a. 418, 5; Garnerius I 209; Collect. Concil.; Coust. 974. 9 id quę V 10 regulas que V 12 reuerentia V, corr. p2 13 sententia somnium V 15 ut eligata Y, corr. o uinceret V. corr. o et inserui 19 sustinere V, correxi 20 habentia V, correxi 21 tenere V, corr. 02 23 iam scripsi: tam V, quo seruato humanis quam diuinis legibus Coust. 24 disciplinis que V firmetur Romana ecclesia cuius locum nos regere et potestatem edd., nisi quod pro et Coust. restituit ipsius quoque ) [*]( 8* )

116

cuius locum regeret, ipsius quoque potestatem nominis optinere (non latet uos sed nostis, fratres carissimi et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis): tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad uestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem ecclesiae ueniens displiceret, sed pariter uobiscum uoluimus habere tractatum de illo, qui apud uos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens iudicium ex appellatione pristina uenerat sedem, accusatores suos ultro deposcens et, quae in se crimina per rumorem falso dicebat inlata, condemnans.