Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si enim breuissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolitum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate uel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanto nos putas ista prolixiora scripta exultatione legisse uel cura ut legantur, quibus ualuimus, aliis optulisse atque adhuc, quibus ualemus, onere?

quid enim gratius legi uel audiri potest quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius et ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? aut unde uberius deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis, quibus datur, aduersus eos, quibus [*](1 hypponem V 3 quam ç: cum V 4 haec ac K 6 Albinum acolythum ç: acoJitum albynum V 9 digressum V 10 aliam ç 11 ego r: ego iam q 13 perfuderint q: fuderint V 14 quia om. ; 18 epla V 19 acolythum <; 21 nobi< ç: non V 22 de gratia s ; gratiam V 24 ista tua prolixiora scripta uel exsultatione ç cura r : curam et V 2sante, 29 uberiores ;, )

113
non datur uel ingratum est quod datur? quia ut eis gratum sit occulto et iusto iudicio dei non datur.

quapropter, domine uenerabilis et in Christi gratia suscipiende sancte frater, quamuis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri seueritate plectantur, qui errorem illum Christiano nomini infestissimum audent garrire liberius,

sed etiam hi diligentissime caueantur uigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oues, qui eum, pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicuti ait apostolus, et cetera quae sequuntur exercitata impietate facientes. ET RELIQVUS.