Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
hunc autem libellum direxi beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum ecclesiae Carthaginensis. Data VI. Id. Nouembr.
DOMINO UENERABILI ET IN CHRISTI CARITATE SUSCIPIENDO SANCTO FRATRI XVSTO PRESBVTERO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. Ex [*]( 4 cf. Cod. Theod. XI, 30 1. 30 et 64 ) [*]( 2 apellationis V 3 apellatore V 6 existere V, corr. 02 posse V, corr. p* 7 sic ea Bar., sic et Coust. 8 roborari V, corr. oa: roboraret ut Coust. meruisset iam scripsi: meruisse tam V, meruisset tam oJ, meruisset edd. absalui V, corr. 0 9 uulpicula V 11 confidentia V, corr. o 14 se secatur y, corr. o ampleus V 15 partu r. corr. p1 Bar. 18 carthaginensi V, corr. p i<ł NOB r ) [*](48. Dat. circa finem a. 418. Traditae sunt hae litterae etiam inter Augustini epistulas: ed.2 Maurin. II 539 n. 191 ( = s) 20-22 titulum om. C 20 KPISTOLARUM] reuera epistula Xysto per Firmum presbytuum transmissa (ed.2 Maurin. II 554 n. 194) non sequitur QUAE su- PRA SCRIPTA sun] non hic sed in fonte, ex quo epp. 41-50 jluxerunt 24 fratri et compresbytero Sixto Augustinus ç ex ?: et V )
quod autem. quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul. ideo factum est. ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. a me quippe digressus est perlator huius per uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati alia rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego legeram, litteras tuas ipse portauit.
quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui, quod non potest eloqui? quia nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostui, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum.