Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ipse sane Caelestius et quicumque in tempore ex diuersis regionibus aderant sacerdotes admoniti has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia supra scripta abutitur, cum in hoc etiam magnorum uirorum nonnunquam cum ipsis auctoribus scripta periclitantur post multam temporis miseriam interpretantis arbitrio, ut diuine profectum sit ex multiloquio non euitari peccatum et sanctus Dauid merito postularet circumstantiam labiis suis orique custodiam.

caritatem uestram tam apostolicae sedis auctoritate quam mutua amoris affectione commoneo. utinam ingenia nostra sanctarum omnium scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque maiorum receptae sunt, praeceptis obseruationibusque sufficiant! quid illic non abundans, quid non dei spiritu et uocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere suoque de se uti iudicio. Data t [*]( 14 Prou. 10. 19 16 Psalm. 140, 3 ) [*]( 1 ne edd. inexplorationis famamque V, corr. Bar. 2 iactantibus V, u corr. Garn. 4 post 6 V (i. e. haec superacriptum uocabulo est delendo) 6 ipsuiu .. Caelestium edd. 7 ex p: rex V adorant V, corr. p admoniti (sc. sunt) scripsi: admonui V 8 quae non aedificant Bar.: aerionę (§ corr. in a) edificant V 11 supra scripta V: seu scriptura Garn., spreta scriptura Coust. 12 autoribus V 13 multa V, corr. Bar. miseriam V: seriem Garn. 15 postularit Coust. 17 utinam V: ut iam edd. 18 uestra edd. 19 receptae scripsi: praecepta Y; perceptae Coust. obseruationibus V 20 habundans Y 21 plenus V, corr. lIar. 22 Data] excidit dies et mensis; quae secuntur uerba exemplaria auctorum (lege actorum) habita (?) ex margine irrepsisse videntur, ubi ea adposuit ni fallor Aurelii Carthaginiensis archiuarius, nimirum ut significaret peruetiisse Carthaginem etiam gesta illa, quae epistulae adnexa fuisse § 3 edocemur )

103
exemplaria auctorum habita, Honorio Aug. XT. et Fl. Constantio conss.