Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec Salomonem fefellit in puerperii rixa ueritatis indago: non enim statim duabus feminis inter se iurgantibus uni pignus addixit sed ibi arbiter fidem cunctabundus inuenit, ubi uerae pietatis intellexit affectum. perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad ueri cubile perueniat. optimae mentis indicium est praua difficilius credere, nam plerumque, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur et inremediabile uulnus efficitur, quod desperatur sanari.

unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus sed innotescere sanctitati uestrae super absoluta Caelesti fide nostrum examen. cui etiam prior libellus ab eo intra Africam < datus > [*]( \\ 8 cf. Dan. 13, 45 sqq. 11 Ioh. I 4, 1 13 cf. Regn. III 3, 16 sqq. ) [*]( 1 ordinationibus post inobseruatis (p. 100, 28) trsp. Bar. 3 tum V: tamen Garn. penitudine et confessione V, corr. Bar. CouSt. 5 surget V, corr. Bar. absentes V, corr. Coust. 8 et = etiam; supplendum erat qui del. Garn. 10 ad supplicia V, correxi: a suppliciis Bar. 14 ueritis V, corr. 02 15 unum V, correxi 16 fide V, corr. Garn. 17 intelexit V 18 optime V i9 plcrique edd. 20 confessionis V, corr. Garn. 21 in remedia uile V, corr. o 23 innotescere p: in nocte scire F 25 africa Y, corr. p datus add. Garn. )

102
testimonio apud uos esse debuisset nec inexploratis famaque iactatis tam facile crederetur. quare intra secundum mensem aut ueniant, qui praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et professione contexuit, aut nihil post haec tam aperta et manifesta, quae protulit. dubii sanctitas uestra resedisse cognoscat.