Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis, et intromisso Caelestio libellum eius, quem dederat, fecimus recitari. nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur an labiis, saepenumero explorauimus, cum de occultis animarum solius dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata sed et cogitanda iam praesto sunt. quid uoces eius teneant. conpendiosius duximus a sanctitate uestra legenda cognosci.

unum sane mouit nos, ut cum in praesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido iudicatum sit: ad litteras Herotis et Lazari post relatio est destinata. equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse promptissimum est. sed cum de his interrogaretur, adseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem nec ante sibi, quam de se scriberent, uisu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum, Herotem uero etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse.