Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ZOSIMUS AURELIO ET UNIUERSIS EPISCOPIS PER AFRICAM CON- STITUTIS DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Magnum pondus examinis magna desiderant. ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. his accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam sanxere reuerentiam. orandum igitur et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adiutorio dei pax ex hoc fonte in totum orbem fidei et catholicae sanctitatis nullis nebulis interfuscata mittatur. caritas enim, quae, sicut scriptum est, deus est, perfecta plenitudinis abundantia gratulatur, cum si quid uel suspicionis habuerit fidei intentionis t sollicita uel in longum producta contentio f aut emendatione corrigitur.

Caelestius presbyter nostro se ingessit examini expetens ea. quae de se apostolicae sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. et licet - multae occupationes maioribus uinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent, tamen ne fraternitatis uestrae de aduentu ac discussione praedicti diutius penderet expectatio, posthabitis omnibus die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui inbutus beati Petri [*]( 13 Ioh. I, 4, 8 (16) ) [*]( 45. Dat. a. 417 ante diem 21 Sept. Edd. Bar. ad a. 417, 19; Ioh. Garnerius in editione operum Marii Mercatoris (Paris. 1673) I 202; Collect. Concil.; Coust. 943. 6 desiderat V, corr. Garn. 7 accidit Y, corr. 02 8 honore V, corr. Bar. 9 sancsere V 12 sodetatis Bar. 14 cum si quid etc.] uerba corrupta quaeque sola coniectura certe uix restituas: si cum aliquid suspicionis habuerit uel fidei intentio sollicita vel in longum producta contentio, id uera emendatione corrigitur Garn., cum si quid uel suspicionis habuerit fidei intentio sollicita uel in longum perducta cunctatione aut emendatione corrigitur Coust.; neutrum placet, quamquam intentio recte restitutum uidetur. fortasse post contentio aliqua exciderunt 21 discutione Y, corr. o 22 die Y corr. Bar. 23 <quippe qui Garn. ) [*]( 7* )

100
apostoli disciplinis tali magistro ueteres emendasset errores tantosque profectus habuisset, ut fidem, quam didicerat ac docuerat, etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo.