Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AUGUSTUS SIRICIO PARENTI. Accepimus litteras sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae quaeque plane et nomini sacerdotis et dignitati urbis splendidissimae conuenirent. fidei uero catholicae, de qua clementiam nostram consulere uoluisti, quo maius circa me et speciale iudicium diuinitatis experior, hoc me confiteor curam habere maiorem. qui uidelicet et ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim et cui [*]( 1 hisdem utroque loco V 9 sedulitate V, corr. p 11 probare tibi pussein o2, probare recte possem Hartel, probari credo posse Meyer 12 reccognoscas V 17 medium 02 18 interuentione Bar. in marg. ) [*]( 40. Dat. ut uidetur etiam anno 385. Eid. Car. I* 48; Bar. ad a. 387, 65; Collect Concil.; Coustant I 640. 23 Syricio V 25 conuenere dubitanter Meyer )

91
in omnibus semper conatibus atque successibus deus fautor affuerit cuiusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater karissime. ceterum de Agroecio.

quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reuerentius, quam ut de hoc ipso, cuiuscemodi esse uideatur, catholici iudicent sacerdotes? quorum conuentum ex oportunitate omnium, uel qui intra Gallias uel qui intra quinque prouincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, iudicetur. haec enim, quae libris sunt asserenda et maiorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius astruere, qui norunt.

ceterum id nobis animi et uoluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni dissensione summota concordantibus uniuersis sacerdotibus et unanimiter deo seruientibus illaesa et inuiolabilis perseueret. nam noster aduentus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et repperit, ut, nisi nostra prouisio atque medicina, quae ex dei summi timore ueniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto diuulsio atque perditio fuisset exorta, ut uix sananda postea uitia concreuissent.

ceterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque suspicionibus dubiis uel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia prolatis malo ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia huiuscemodi non modo factu turpia uerum etiam foeda dictu proloqui sine rubore non possumus. ET MANU IMPERA- TORIS: Diuinitas te seruet per multos annos. [*]( 3 agro eicio V, corr. Meyer: Agricio Car. 8 quinque prouincias] i. e. Galliae Narbonensis 9 hiadem V 19 atque o2: et quę V 21 ut F: et Car., et ut dubitanter Meyer 23 argumentis ex argumentQ corr. V 27 dictum V, corr. 02 I](P V )

92