Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uenerabilis memoriae diuus Ualentinianus, pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperauit. nihil ille attingere uoluit, quod bene constitutum uidebat. hi certe sub eodem episcopi iam fuerunt: quae tanta mutatio, ut, qui antea sacerdotes, [*]( 1 serenitatem p2 2 nominis V, corr. p2 4 sollita V, corr. Meyer audi V, corr. Meyer: audiui 02 Car. 6 nobis V, corr. 02 edjctis] Cod. Theod. 16, 1, 4 11 uelle V, corr. Car. 13 mutare V, corr. p2 16 fnisse V, corr. 02 18 byspania V 21 illiricum V 22 herrasset V 23 columen Bar. in marg. Mursense Bar. 24iudicium Car.: inditium V quoddam p2 concidissent V, corr. Bar. 26 procumberent V, corr. Mami )

90
nunc sacrilegi iudicentur? isdem certe praeceptis, isdem sacramentis dicati eadem fide credunt, qua ante crediderunt.

an putat uenerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam deus ipse constituit, posse conuelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur? quanta contentio oborietur? quam crebrae et pestiferae seditiones? quanta et quam peruenientia ad deum uota iustorum, cum inter Christianos, quod dictu sit nefas, quaedam persecutionis imago nascatur?

uideris, in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris; nullo certe maiore genere curam meam circa clementiam tuam probare f te posse, quam si te horter, ut desinas: puto enim recognoscas, quod nemo hoc suaderet inimicus. haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intellegas.

spero quod credas. unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata conuellas, Italiam omnem et uenerabilem Romam ceterasque prouincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas neque te medius interseras, cum fas sit iustius, qui a catholica ecclesia Arrianorum interpretatione discesserint, errorem suum uera religione mutare quam recte sentientibus suam inmittere prauitatem.