Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

an putat uenerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam deus ipse constituit, posse conuelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur? quanta contentio oborietur? quam crebrae et pestiferae seditiones? quanta et quam peruenientia ad deum uota iustorum, cum inter Christianos, quod dictu sit nefas, quaedam persecutionis imago nascatur?

uideris, in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris; nullo certe maiore genere curam meam circa clementiam tuam probare f te posse, quam si te horter, ut desinas: puto enim recognoscas, quod nemo hoc suaderet inimicus. haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intellegas.

spero quod credas. unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata conuellas, Italiam omnem et uenerabilem Romam ceterasque prouincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas neque te medius interseras, cum fas sit iustius, qui a catholica ecclesia Arrianorum interpretatione discesserint, errorem suum uera religione mutare quam recte sentientibus suam inmittere prauitatem.