Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

audio enim (nam fama non patitur occultari, praesertim quod agatur in populos) nouis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis uim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, multam esse propositam, poenam capitis adiectam et legem sanctissimam sub nomine nescio cuius legis euerti. hoc quam graue sit, poteris intueri. si dei magnitudinem uolueris cogitare. erubesco, si quam crediderit serenitas tua astruere uellem rationem et dei agere causam. quid enim, si hoc solum esset? si enim iam per tot saecula coalita et confirmata mutares, paruamne excitare discordiam uidereris? ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reuerentiam consuetudo et in re iam uetusta atque usitata aliquid nouum fecisse reprehensio est.

Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt; hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa uenerabilis, cuius etiam in hac parte principatus est, quod deum sicut sequi uoluit agnouit. confitebor ipse (quod non sine maerore dictum est): solum dissentiebat Illyricum. utinam quod errasset non extaret exemplum! utinam illud incolume Arrianae legis Mursinense oppidum permaneret et non ad iudicium quondam erroris miseri concidisset, ut, quia ipsos erudisset auctores, praecipua irati numinis ultione procumberet! periculose, mihi crede, diuina temptantur.

uenerabilis memoriae diuus Ualentinianus, pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperauit. nihil ille attingere uoluit, quod bene constitutum uidebat. hi certe sub eodem episcopi iam fuerunt: quae tanta mutatio, ut, qui antea sacerdotes, [*]( 1 serenitatem p2 2 nominis V, corr. p2 4 sollita V, corr. Meyer audi V, corr. Meyer: audiui 02 Car. 6 nobis V, corr. 02 edjctis] Cod. Theod. 16, 1, 4 11 uelle V, corr. Car. 13 mutare V, corr. p2 16 fnisse V, corr. 02 18 byspania V 21 illiricum V 22 herrasset V 23 columen Bar. in marg. Mursense Bar. 24iudicium Car.: inditium V quoddam p2 concidissent V, corr. Bar. 26 procumberent V, corr. Mami )

90
nunc sacrilegi iudicentur? isdem certe praeceptis, isdem sacramentis dicati eadem fide credunt, qua ante crediderunt.