Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Est ergo primus scriptus in quattuor uersibus: quadrifariam quippe discriminabatur rationale pontificis ipsumque quadrangulum erat, habens tam in longitudine quam in latitudine palmum unum. primi ergo uersus ordo est: sardium primus lapis, dein topazion, post smaragdus. secundi uersus primus lapis carbunculus, dein sapphirus, post iaspis. tertii uersus primus lapis ligyrium, dein achates, post amethystus. quarti quoque uersus extremi primus lapis chrysolithus, deinde beryllum, post onychium. isti quidem sunt duodecim lapides, quos constat in rationali, quod in superhumerali pontificis ponebatur, insertos; quorum differentias locaque dicemus.

Sardium, quod et Babylonium sic dicitur, habet quidem speciem instar ignis colorisque sanguinei sardio pisci consimilem, unde et sardium uocatum est a specie cognomen [*]( 13-21 cf. Exod. 28, 16—20 (39, 9—13) 3 aqua Fogg.: qua Y 4 minimis scripsi (sic et nobis exiguis extantibua sed [leg. et] nouo intellectu et noua cognitione et noua ratione Pacllnd.): nimis Y, quo male geruato 5 destitutis Fogg. 6 hymbribus V 7 pliarum V 8 aeque scripsi: ea que Y, eam Fogg. (suscipiens propinquam illis hanc gratiam Facuncl.) 9 nobis eamque trsp. Fogg. 11 inualidae Fogg. 12 disserationis V, correx 13 primus scriptus (i. e. prima scriptura) V: priinmn scriptum Fogg. 16 primi ex primus V 18 saphirus V et sic semper 19 ligirium V amethistus V et sic semper 20 chrisolitus V 21 berillum V et sic semper onichium ex onichilum V )

746
accipiens. in Babylone uero. quae est apud Assyrios, gignitur. et est lapis ipse perlucidus, habens medendi potentiam. cuius sucum medi<ci> super tumores ac putredines linientes sedant aliasque plagas, quae per incisionem ferri proueniunt.

est autem et alius sardonyx, qui uocatur molochas, sciens attenuare pinguedines: ipsius autem formae est, subuiridis aliquantulum, potentiorque magis est circa uerni temporis initium, quando pascha celebratur; et alius sardachates, circa quem lapidem albus quidam circulus apparet sicut in achate, quem hi, qui fabulosa confingunt, mala fugare pronuntiant posse eumque pacificum uocant.