Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DE LAPIDE TOPAZIO, Topazium rubrum est specie post lapidem, qui carbunculus appellatur. inuentus est autem in Topaze ciuitate Indiae in corde lapidis ab his, qui ibidem lapides -tunc caedebant. quem lapidum caesores intuentes splendidissimum delectati pulchritudine eius ostenderunt Alabastris quibusdam negotiatoribus paruoque pretio uendiderunt. Alabastri quoque Thebaeis pretio distraxere maiori; Thebaei nihilominus optulerunt reginae, quae tunc temporis imperabat. quem illa sumens in diademate suo in medio

frontis imposuit. habet autem lapis iste hanc efficaciam: cum in cote medicinali teritur, non rubrum sucum iuxta modum sui coloris sed in modum lactis emittit. implet autem crateras plurimos, quantos hi, qui terunt, implere uoluerint. et post hoc idem modus est lapidis, nec inminutus pondere nec a rotunditate mensurae penitus inmutatus. hinc autem sucus elicitus oculorum passiones apprime sanat itemque, cum bibitur, ualde medetur his, qui aquosa rabie tenentur et qui ex uua marina uehementer insaniunt. huius enim lapidis sucum medicorum periti talibus tribuunt. [*]( 3 medi V, corr. Fogg. (ot λατΟὶ Ep.1 Ep. 2)Ó sardonix V 6 ipsius V (ante u deleta littera a): τὴς Sfc αύὴςEp.1 7 inicium ex inicitium V 9 hii V 12 TOPAZIOX V, corr. Fogg. 14 fort. lapidis 〈alius〉(έτέρου λίϑου Ep.1) 18 thebeis K: & hebeis V 19 thebei V 21 inposu suit V 2:3 implent V, correxi (έμπίπλησιEp.1) 24 plurimus quantos V. corre.ci: plurimas quantas Fogg. 27 aprime V )

747

DE LAPIDE SSARAGDO. Smaragdus, qui et prasifus, uiridis est speciei. est autem in eis quaedam differenxia; aliquos / enim Neronianos uocant, aliquos Domitianos. et Neronianus quidem lapis amarus est, specie ualde uiridis. splendens ac uibrans. appellari uero Neronianum propter hanc causam referunt, quod imperatorem Neronem putant oleo Spano uiridi uel Libyrtino, alii uero dicunt amygdalino, alii susino, praecepisse montem rigare;