Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Hic iam nunc quaeritur, quibus modis eum ordinem consequentiae, qui est certissimus et congruens, approbemus. nam per duodecim tribus duodecim lapides apponi iussi sunt. ita ut unus lapis uni tribui coaptaretur et ad singularum nomina decernantur singuli lapides. et si quidem declarasset iussio, cui tribui quis lapis aptetur, nulla prorsus inquisitio superesset ad indagandam definitionem diuinitus ordinatam, sed ad exponendam nobis uim lapidum tantummodo studiosa relinqueretur intentio:
nunc autem non est determinatum sed simpliciter in duobus locis horum lapidum consequentiam et compositionis eorum speciem fateamur adscriptam, sicut in rationali, quod super pectus ponebatur pontificis, et superhumerali per duos anulos aureos in eo disposito.
qui anuli per extremitates suas rationale in medio continebant, rursus annexis superioribus anulis, qui erant in superhumerali pontificis in utraque humeri parte conserti. nam et superhumerale, cum esset unum per circuitum. uno prorsus orificio claudebatur, habens uittam hyacinthinam auro complexam [*]( 1 aquis V, corr. Fogg. 2 urbanorum ex barbarorum Y 3 quodam V, corr. Fogg. 4 obrubescit V, corr. Fogg. 5 onychitein Fogg. 16 singulorum Y, corr. Fogg. 19 diffinitionem V 25 dispositos V. correxi 28 post parte del. hu V man. 1 30 hiacincthinam V )
hoc autem rationale, sicuti dixi, habebat duodecim lapides sibi congruenter insertos atque compositos quadrato ordine, qui sic intertexti probantur, ut est subter anuexum. primus ordo atque superior a laeua parte pontificis uersus ad dextram hos lapides habebat appositos: sardium, topazion, smaragdum.
oportet enim et hoc diligentius annotare, unde scilicet incipiebat compositio et ubi iterum desinebat, sciendumque quod iuxta Hebraicarum elementa litterarum ita compositiones istae fiebant: scribunt quippe Hebraei a sinistris ad dextram cuiuslibet rei subiectum ordinem perducentes, ipsi uero manum subsequentem litteris a dextris habere uidentur ad laeuam. erant ergo super pontificis pectus a sinistris eius ordines ad dexteram perducentes.
primus ordo, sicut iam dixi, sardius topazius smaragdus; secundus autem carbunculus sapphirus iaspis; tertius ligurius achates amethystus; quartus, qui et ultimus, chrysolithus beryllus onychinus.
rursus inuenimus eosdem lapides in duabus superhumeralis partibus positos, in quibus duo lapides catenulis aureis uidebantur inserti iuxta utrumque latus humerorum, iam non ex diuersis lapidibus sed ex smaragdo tantummodo, erantque rursus nomina filiorum Israel secundum praeceptum domini scripta atque scalpta in duobus istis lapidibus.
non tamen euidenter ostenditur, quod nomen in parte dextera prasini lapidi inscribi debeat uel quod in sinistra parte, sicut ipse decreuit. similiter annotari, nisi quod prorsus [*]( 23-28 cf. Exod. 28, 9-14 (39, 6-7) ) [*]( 3 innuentes V: innectentes Fogg. rationali F, correxi 13 iterum V: item Fogg. 14 \'-est\' quod Fogg. littarum V 13 iste V 21 achathes V 22 chrisolitus Y 23 onichinus V et sic semper 30 lapidis Fogg. )
sic ait: et fecerunt superhumerale ex auro et hyacintho et purpura et cocco cum bysso retorta ♦ *. opus textile fecerunt illud, superhumeralia continentia sese ex utrisque partibus, opus textile, inuicem complectentia se per circuitum. ex ipso fecerunt iuxta eius facturam, ex auro et hyacintho et purpura et cocco neto et bysso retorta, sicut praecepit dominus Mosi. fecerunt utrosque lapides smaragdi confibulatos et conclusos auro, scalptos impressione signaculi nominum filiorum Israhel, et imposuerunt eos in humeros superhumeralis, lapides monumenti filiorum Israhel, sicut praecepit Moyses Moyses Moyses.
haec duo loca sunt horum lapidum et appellationes eorum, quae secundum tribum praeceptae sunt annotari: unus quidem locus est in hoc rationali et alter in his quae dicuntur * * in hippodromo Chabratha. [*]( 6 Exod. 36, 13 (LXX) 10 Exod. 36, 9-14 (LXX) 25 Genes. 48, 7 (LXX) ) [*]( 4 deus V: dominus Fogg. 6 impressione scripsi (cf. infra ad u. 19;: in pressione V nominum om. Fogg. 11 post retorta add. etc. Fogg.; ego lacunam indicaui: propter homoteleuton interciderunt ea, quae plus habet uersio LXX interpretum 15 iacintho V 16 cocconeto V, distinxi (xoxxivoo ôιανενηομένουLXX) bisso r 19 impressione restitui: in pressione V (γεγλ̀υμένους [xαὶέxxεxολαμμένομς] έγxό- λ̀αμμασϕργὶδοϚLXX) 22 moises V 25 lacunam indicatti adsentiens Fogginio haec adnotanti: \'iam uero, ni fallor, inter ea multa, quae hic deesse puto, S. Doctorem exposuisse crediderim, quomodo duodecim tribus a filiis Iacob nomen acceperint, quot uxores Iacob )
Oportet itaque primitus hanc diuisionem nosse et ordinis consequentiam. quae secundum aetatem est singulorum, id est Ruben Simeon Leui ludas : propter iurgium uero Rachelis et quod data sit Iacob ancilla Balla, nascitur iuxta aetatis ordinem post ludam Dan statimque de ipsa ancilla secundus editur Neptalim. deinde per aemulationem Lia uero dedit ancillam uiro Zelpham, quae concipiens peperit Gad, dein Aser. rursus adiecit uxor Lia ut conciperet: quae iuxta conscientiam peperit Isachar, exin Zabulon. nouissime uero de Rachele loseph nascitur et deinde Beniamin. et est ista consequentia: Ruben Simeon Leui ludas, Dan et Neptalim, Gad et Aser, Isachar et Zabulon, loseph et Beniamin. haec quidem prima est compositio iuxta aetatis consequentiam.
Cum uero peruenirent de Mesopotamia reuertente Iacob in terram Chanaan, secunda fit diuisionis enumeratio. fecit enim Iacob tres turmas discernens proprios filios, et posuit Zelpham et Ballam duas ancillas faciens unam turmam in primis cum quattuor filiis earum, id est Dan et Neptalim, Gad et Aser; in secunda uero turma ordinauit Liam cum sex filiis eius, non iam secundum aetatem sed secundum matris affectionem, Ruben dico et Simeon, Leui et ludam, Isachar et Zabulon; ipse uero postremus mansit cum Rachele et Ioseph ualde paruulo. Beniamin autem in matris adhuc utero portabatur. et haec secunda discretio compositionis eiusdem numeri comprobatur.
Tertius autem numerus est iuxta aliam compositionem diuisionis. incipiens enim Iacob intrare in Aegyptum, sicut super annexum est, congregatis in id ipsum filiis Liae simul [*]( 3 sqq. cf. Genes. c. 29. 32 — c. 80 15 sqq. cf. Genes. 33, 1 sq duxerit, quem filium habuerit ultimum et his similia tandemque narrasse quomodo Bachel Beniamino edito partus dolore confecta mortem obierit in terra Chanaan in Hippodromo Chabratha et sic narrationem confecisse uerbis nimirum LXX\' p. 758, 25 hyppodromo V p. 759, 4 quod V: quae Fogg. 7 zelphfi V 16 zelphan V 20 non Y tupra linea )
Quarta diuisio est compositionis et numeri, quando benedixit Iacob filiis suis, cum moreretur; oportet enim secundum tempus et in numeros ipsos annectere. hic ergo numerus et hoc tempus insequitur, quando Iacob benedixit, id est: Ruben, deinde Simeonem cum Leui et ludam et Zabulon et Isachar, Dan et Gad, Aser et Neptalim, Ioseph et Beniamin.
Dein sequitur quinta diuisio de Exodo, cum egrederentur filii Israel ex Aegypto. enumerauit enim eos sermo diuinus dicens: haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob patre suo; unusquisque cum tota domo sua ingressus est: Ruben Simeon Leui ludas Isachar Zabulon (deinde praecepit dominus Mosi:) fecerunt utrosque lapides (deinde Ballae:) Dan et Neptalim (et Zelphae:) Gad et Aser. Ioseph autem erat in Aegypto.
Dein post sexta diuisio est numeri iuxta metationem castrorum filiorum Israel, sicut scriptum est in libro Numerorum ex praecepto domini: in prima metatione ludas Isachar Zabulon, in secunda Ruben Simeon Gad, in tertia Epbrem et Manasse et Beniamin, in quarta Dan et Aser et Neptalim.