Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sunt autem differentiae smaragdi octo, quantum potuerunt singuli reperiri, naturaque eius cum sit uiridior et austera, tamen hi, qui sunt ex Aethiopia uel India, hepatis, id est iecoris, similitudinem referunt.

restat itaque iam nobis de monte illo, qui rigabatur aliquando uel a Nerone, sicut sermone uulgatum est, uel a Domitiano, in qua patria est situs, exponere. est enim introrsus in mari rubro quod sic appellatur, in ipso <in>gressu regionis Indorum. quarum gentium differentiae quam plurimae sunt.

olim quippe Indi in nouem regna fuerant disparati, sicuti fama celebratum est, id est Alabastrorum, Homeritarum, Azomitorum cum <A>dulitibus. Bugaeorum, Taianorum, Isabenorum, Libenorum, Dibenorum cum Ichthyophagis et Sirindibenorum cum Euilaeis, sed [*]( 12 sq. Gen. 2, 12 ) [*]( 1 bugeis V: \'numquid Buzaeis?\' Fogg., sed cf. infra u. 26 3 euileos V autem bis V, corr. a 4 etiam V: et Fogg. 5 estque V: atque Fogg. 6 cursu ex cursus V 14 ungentum V 16 reperire Fogg. 17 hii V 22 ingressu Fogg.: gressu V 23 qppe V 25 Homeritarum restitui, quamquam errauit fortasse interpres: homeritorum V dulitibus 1x, correxi 26 Liberiorum Diberiorum Fogg. 27 icthyopapagis Y Sirindibenoium scripsi (cf. p. 749, 2): sirindibenenorum V )

749
nunc multo plures sunt, quippe diuisi a societate, quam inter se prius habuerant, Dibeni ab Ichthyophagis et Sirindibeni ab Euilaeis. de his autem, cum rursus eorum ad loca uentum fuerit, historica narratione referimus. mons autem, de quo nunc nobis sermo est, tunc Romanis erat subditus.

Smaragdinum uero sic uocatur naturaliter insula modica, ex aduerso sita Beronicae, in qua portus est Indiae dirigens ad Thebaidam, quae a continenti terra Thebaica distat unius diei cursu, cum est nauigium prosperum, hoc est milibus octoginta. contigua est autem Beronice, quae sic appellatur. regioni Elephantinae nec non et Telmi, quae nunc a Blemyis obtinetur. corruerunt autem montis huius metalla suntque metalla alia in ipsorum barbarie Blemyorum iuxta Telmeos in montibus constituta, quae nunc effodientes barbari smaragdos incidunt. uis autem lapidis huius in speculandam faciem;

dicitur et ab his, qui fabulosa confingunt, praescius esse futurorum.