Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

alii uero nequaquam, sed aiuut Neronem uel Domitianum oleum in uasis aeneis Nicaenis inmittere. quod ex aeris ipsius aerugine per tempus uiridesceret, et sic ex eo montem rigare petramque suscipientem hoc oleum plus in uiriditate atque perspicuitate florescere; alii uero minime, sed uocatum fuisse Neronem quendam memorant antiquum artis pinariae scientissimum et in huiusmodi lapidum peritia ualde callentem, qui adinuenit hanc smaragdi necessariam speciem, et ex ipso Neronianum primitus appellari.

eo uero modo, quo diximus de Neronianis, et de Domitianis aduertendum est. fuit enim Domitianus imperator post Uespasianum et fratrem suum Titum, qui uastabat Hierosolymam. amatores. autem uanarum rerum hi principes extiterunt, Nero scilicet atque Domitianus.

sunt et alii smaragdi, unus quidem in India nimis Neroniano consimilis, alter uero in Aethiopia. qui et in Phison flumine reperitur. unde diuina quoque scriptura sermoni nostro congruit dicens: Phi son: ipse est, qui circuit omnem terram Euilat. ibi inuenitur lapis prasinus. sed et carbunculum illic esse testatur.

hic autem Phison a Graecis quidem ludus fluuius dicitur, a barbaris uero et Euilaeis Barimanasi, ab Indis quoque et [*]( 24 Gen. 2, 11 sq. 5 bibrans V, corr. Fogg. 7 amigjblino V 9 oleum, quod post uasis repetunt Va, del. Fogg. aenei lr, corr. Dindorf nicenis V 18 anticum V 15 hanc smaragdi Fogg,: ad hanc srnaragdine V (έϕερεìv xb άvαγχαιότατον τοδ τμαράγδουEp.l) 19 uastajiit O Fogy, 20 hii V 22 ethipia V 23 repperitur r 28 euila eis barimanasi V: Euilaeis Paropamisi \'nempe Indis ad radices Paropamisi lIabitantibus\' Fogg. )

748
Bugaeis Ganges appellatur pluresque Graecorum scriptores Gangem fluuium nomine isto cognominant, qui permanat uniuersam terram Euilat; Euilaeos autem dicunt interiores Indos. circuit etiam Aethiopiam, quae uocatur occidentalis estque magna Aethiopia, et hinc in Oceanum labitur. propter quod et carbunculus lapis cursu fluminis huius attractus in locis proicitur, quae sunt circa Libyam, ubi nominati superius Aethiopes commorantur.

Aquilas autem interpres in Genesi lapidem -prasinum neque prasinum interpretatus est neque smaragdum sed Hebraica interpretatione usus in superficie et inueniens in Hebraeo nomen lapidis bodallin, quod septuaginta dixerunt: ibi inuenitur lapis prasinus, Aquila dixit: ibi inuenitur bidellium. est autem bidellium quoddam unguentum siue incensum, quod defertur ex India.