Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quoniam igitur cordi nobis et est et fuit, ut semper ciuitatum antistites in amore sint omnium communi, quorum regendas <accepisse> creduntur animas, Paulus autem uir reuerentissimus ultro se suo, prout memorauimus, abdicauit sacerdotio, praesentem epistolam duximus dirigendam * * uobis aperiatur et orationibus propriis caeleste nobis praesidium digneris acquirere. Data Kal. Mai. Constantinopoli Iustiniano et Ualerio uu. cc. conss.

(242.) EXEMPLUM RELATIONIS EPITHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

PER OMNIA SANCTISSIMO ET BEATISSIJIO DOMINO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE EPIPHANIUS. Frequentiores quidem litteras facere ad uestram beatitudinem et frui affectu fraternae caritatis optamus, nunc autem ea quae euenerunt cupientes uestram sanctimoniam non latere praesentibus usi sumus scriptis.

multis enim et non paruo spatio temporis perturbationibus Antiochiae maximam ciuitatem, quae est in dioecesi Orientali prima, circumstantibus sub occasione, quia Paulus [*]( 6 ueritus Car. 11 creduntur V: acceperunt Bar.; ego inserui accepisse (suscepisse Thiel, curare Hartel) 14 lacunam indicaui: ut inseruit Car., guodnon sufficit; excidit ut quid factum sit uel simile quid 15 maias constantinopolim V, corr. p 16 vvc cons V ) [*]( 242. Dat. ut ep. 241. Edd. Car. h 562; Collect. Cancil; Thiel 984; commemorat Bar. ad a. 521 38. 18 EXEHP V 23 nisi F, corr. 02 25 diocesi V )

742
amabilis deo episcopatum memoratae habuit ciuitatis, et multis urbis ipsius habitatorum, sicut dixerunt aliqui. a catholica ecclesia sese separantibus et assiduas interpellationes tranquillissimo et fidelissimo principi nostro ingerentibus et eorum, quae in accusationem ducebantur, inquisitionem supplicantibus fieri manifestam (quae quidem initium olim sumpserunt, sicut nec directos a uestra sanctitate deo amabiles legatos latuit, cum in regia degerent ciuitate, agnoscentes super his omnia :

memoratus ergo amabilis deo Paulus prodesse sibi hoc existimans per libellos proprios designatae ciuitatis desertionem et episcopatus elegit et uniuersalem quietem et (a) causis alienationem se praeferre monstrauit. quae omnia et amabilem Christo principem nostrum manifesta reuerentiae uestrae fecisse nouimus.

sed nunc omnibus nobis pretiosius et de quo maxime noctibus et diebus bonum nuntium de his qui t amantissimo principe et a nobis directos ad uestram beatitudinem deo amabiles legatos laetos amicam deo pacem nuntiantes et omni pulchritudine decoram unitatem sanctarum ecclesiarum annuntiantes quam cito ad nos destinare dignamini, ut praesentis causae, sicut saepe scripsimus. sit caeleste lucrum his, qui in celeritate sunt bonae correctionis auctores, beatissime et sanctissime frater.

omnem, quae est cum tua beatitudine in Christo fraternitas, et nos et qui nobiscum sunt multis salutamus annis. [*]( 2 multis ..habitatorum scripsi: multorum .. habitatorum V, id quod uix recte Tltielius tribuit interpreti geneliui absoluti Graeci ntmis tenaci; multis .. habitatoribus 02 3 sese oJ: esse V 12 a addit Labb, 14 sqq. locus corruptus; omnibus bonis pretiosius .. diebus <solliciti sumus) bonum nuntium detis atque < ab) amantissimo .. dignemini Thiel; omnibus nobis pretiosius est, de quo maxime noctibus et diebus anxii sumus, audire/ bonum nuntium de his qui. *. • quare ab> amantissimo Hariel 17 letos V, del. 0 18 omnia pulchr. decora V, corr. Thiel )

743

(243. ) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI UIRI ILLUSTRIS.

Diligenter apostolatus uester cognoscit, quanto fidei calore filius uester serenissimus imperator nosque fuimus ab initio: numquam cessauimus agere, quae pertinebant ad firmamentum religionis diuinae.

pro qua re nuper etiam reuerentissimos sacerdotes Romam direximus, -ut integrum componeretur de capitulis, quibus ad ea dubietas uertebatur. sed ignoramus, quae difficultas prouenerit, ut minime sopirentur hactenus ea, quae uidentur esse leuissima.

salutantes ergo uestram reuerentiam petimus, ut nulla praebeatur occasio, de t e q>ua quisquam possit ambigere, sed habentes prae oculis iudicium maiestatis supernae modis omnibus festinare dignamini.

(244.)

DOMINO UENERANDO FRATRI ET CONSACERDOTI DIODORO REURENTISSIMO EPISCOPO EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Gratiam praestans potius quam sumens dominus a Samaritana bibere [*]( 17 sqq. cf. Toh. 4, 6 sqq. ) [*](243. Dat. a. 520 post diem 9 Sept. Edd. Car. P 555; Bar, ada. 521, 3; Collect, Concil.; Thiel 957. 2 EXHXP V 3 cognouit Car. quanta V, corr. p 9 sopiretur V, corr. o2 11 peto V, corr. Bar. te qua scripsi: tua V (occasio <qua> de tua quisq. poss. ambo <uoluntateN Car.) 1B dignemini Car. ) [*]( 244. Liber de XII gemmis rationalis summi sacerdotis Hebraeorum ab Epiphanio Constantiae episcopo Graece conscriptus ipse aetatem non tulit exceptis duabus epitomis satis breuibus, de quibus conferas JJindorfittm in Epiphanii editione IV1 p. XVIII (Ep.1 — Dindorf l. c. p. 225 sqq.; Ep.2 = ibid. p. 233 sqq.); e quibus epitomis breuior (Ep.2) est Anastasii Sinaitae, qui haec Epiphanii excerpta recepit inter Quaenliones (c. 40 et 45). multo maioris pretii est uersio Latina, quae in codice V eiusque propagine tradita atque in fine mutilata ad ipsam tamen Auellanam collectionem minime pertinere sed ei posteriore tempore casu quodam addita uidetur. edidit eam primus Franciscus Eogginius Romae a. 1743 usus codice a; Fogginii editionem repetiuit Dindorfius l- c. p. 169 sqq. Prooemii l$ 1-5 aliam uersionem Latinam exhibet Faatndus pro defens. in capitul. IV c. 2 (Migne F. L. 67, col. 617 C sqq.) )

744
postulabat, ipse fons salutis existens, et iuxta puteum quidem sedit <et> ex itineris labore fatigatus est, ut consequens ueritatis argumentum corporalis suae praesentiae nequaquam prorsus excederet, ut ubique simul humanae naturae, quam condidit, propria largiter dona concedens, nunc eam quidem dignanter assumens, nunc etiam id, quod eius est, ueraciter asserens nec non et curam eius ac prouidentiam gerens.

sed et discipuli eius et familia, (a) quibuscumque petebant. aliquid tribuebant his potius quam sumebant. id ipsum praefigurabat et Helias in forma domini sui praecedens, modum quidem necessariae rei competenter efflagitans, super id autem, quod necessarium erat, eius, quae in se morabatur, largitatem benedictionis insinuans: qui panem quidem poscebat uiduam sed occasione petitionis huius benedictionis opulentiam commodabat.

sic et tua uenerabilitas a paruitate nostra quiddam postulans dare magis quam accipere comprobatur. cooperante namque tua iugiter apud deum supplicatione capsaces quidem olei indeficiens ex paruo praestabitur, hydriae uero farinae de exiguo supra modum largitatis copia conferetur.

poposcisti igitur in principio per epistolam tuam, uenerabilis, de lapidibus, qui in superhumeralis rationali pontificis tunc super pectus Aaron apponi praecepti sunt, ut nomina eorum et colores et species nec non et loca seu contemplationes, quas ad diuinum cultum referant, singulique lapides pro qua tribu impositi uel unde reperti uel ex qua patria probentur, exponam.