Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uerum nec iudicio res caret sedis apostolicae, ut non magis uenia dicenda sit quam deliberata iam ac perspecta definitio: Anastasius siquidem religiosissimae memoriae, uestrae culmen ecclesiae, palam aperteque constituerit, cum ob hoc idem scriberet negotium decessori nostro. satis esse pacem affectantibus, si nomen tantum reticeatur Acacii. ergo priora uestrae sedis constituta sequitur, qui non [*]( 22 cf. Anastasii II papae ep. 1 = Thiel p. 617, § 4 init. ) [*]( 1 festinum H 3 quae] mollities uidelicet et clementia 4 poterunt H (excepto ds): potuerunt Vd1 inueniri Vd2h4 et h9 man. 2: inuenire ceteri codd. H 5 dictu h1h2h3h4h7h9 et corr. ex dictum hshs: dictum Vd2hshi0 9 absectas scripsi: adsectas V, abseptas h1h2h3h4h6h10 et post corr. h5, adsepta s(tantis) h7, adseptas h9 (dsep in ras.), absortas A9; adiectas Car., abreptas Coust. 11 corrigit V 12 alleguntur V, allegentur d-, alligentnr Ji., alligantur hl0 13 accacii r, acaci plerique codd. H 17 libellum Y 18 hac V 19 corrigenda hihih3h\'1 22 constituerit VH: constituerat p. constituit Car. 23 ob 1\': om. H scribere V 25 accatii V )

703
omnes memorias mortuorum iudicat contemnendas, ut indignum habeatur et incongruum, si non placidior omnibus non solum defunctis sed etiam superstitibus uestra diuulgetur in omni fine terrarum lenitas.

et hoc quidem non dubitauerimus ita gratiosum uobis futurum, ut pacifico statim responso laetior mundus reddatur. retinet autem uestra sanctitas, quod dudum scripsimus ex Oriente supplicationes nobis esse destinatas uoluntatem ipsorum continentes et arbitrium, in quo sese duraturos ostendunt firmiter et quo nulla ratione desistendum aestimant.

hanc itaque cartulam secundum nostra promissa per Iohannem uirum reuerentissimum episcopum dirigendam uobis in praesenti merito credidimus, ut a uestra sede etiam tenor eius admissus ad colligendas proficiat et adunandas ubique uenerabiles ecclesias et Hierosolymitanam praecipue, cui tantum omnes fauorem impendunt quasi matri Christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere.

consensum itaque proprium tuam sanctitudinem epistolari quoque pagina conuenit declarare, ut cognito omnibus atque patefacto tenorem eiusdem cartulae a uobis etiam laudari et tenaciter custodiri laetior mundus existat. Data V. Id. Septembr. Chalced. Rusticio cons. Accepta prid. Kal. Dec. cons. ss.

(232 a.) EXEMPLAR PRECUM.

DEO AMABILI AC PIISSIMO IMPERATORI EX DEO AUGUSTO ET PRINCIPI IUSTINO CHRISTIANISSIMO DEPRECATIO ET SUPPLICATIO AB HIEROSOLVMITANTIS ET ANTIOCHENIS ET SECUNDAE SVRIAE CLERICIS ET ABBATIBUS ET POSSESSORIBUS PROUINCIAE SVRIAE.