Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens sed animus a ueritate declinans. saepe ex his necessaria prouidetur, de quibus ipsi aemuli conuincantur, instructio nec uitio dari potest nosse, quod fugias, atque ideo non legentes incongrua in culpam ueniunt sed sequentes. quod si ita non esset, numquam doctor ille gentium adquieuisset nuntiare fidelibus: omnia probate, quod bonum est tenete.

non ab re est etsi mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem. fertur [*]( 15 cf. Cor. I 3, 10-12 24 Thessal. I 5, 21 ) [*]( 1 fere V 3 credimus (jl 4 dilati V 5 in om. ϑμ 6 deciperent Tx; possint aliquos decipere ϑμ ; huc usque ja hii V: hinc #■ quos V: quod 3 7 dictis om. d- id V: iis łł- 8 auctoritate V 12 seu V: siue # 13 pro S: om. V 14 oboletur V 16 quisquis V3-: quisque quae Thiel superaedificat$ (cf. Vulgatam) 17 erat V is qui a uia quam łł-: ea a uia qui quam V, a uia qui ab eo quod o2 20 ex V3-: de Car. iis łł- prouidentur .. instructioni$24 adnunciare$omnia <autem > a cum Vulgata 25 abs edit. reg. 26 sqq. fertur.. proposuisse 8 : fert.. profuisse V )

700
quidam nobilis arte pingendi, cum equum peniculo uellet explicare perfectum, asellum sibi proposuisse pingenti, asserens non ut iumentum imitaretur informe sed ne in alicuius deformis liniamenti similitudinem lapsus incideret.

non improuide patrum ueneranda sapientia fideli posteritati, quae essent canonica dogmata, definiuit, certa librorum etiam ueterum in auctoritatem recipienda sancto spiritu instituente praefigens opinioni suae lector indulgens non quod aedificationi ecclesiasticae conueniret sed quod uoluntas sua concepisset assereret. quid ergo calumniantibus opus extra constitutos ecclesiae terminos porrigere quaestiones et de his, quae ita habentur dicta, quasi dicta non sint, mouere certamina, cum Christiana fides canonicis libris et synodalibus praeceptis et patrum regularibus constitutis stabili et inconcusso tramite limitetur?

de arbitno tamen libero et gratia dei quid Romana hoc est catholica sequatur et seruet ecclesia, licet et in uariis libris beati Augustini et maxime ad Hilarium et Prosperum possit cognosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si ibi desunt et necessaria creditis. destinabimus, quamquam qui diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat euidenter agnoscat.

Data Id. Aug. Rusticio u. c. cons. [*]( 2 perfectum om. S- 3 informem V 4 deformia 3: formis V, informis Car. lineamenti$inprouida 9- 6 definiunt V 10 opus <erat> Ear. 11 quaestiones V: quae rationis$13 praeceptis V: \'ał, disciplinis\' V man. 1 in marg., disciplinis 9- 15 quid 3-: quod V 16 et in V: ex 91 17 augusti V 18 possit cognosci Y: abunde posset agnosci & 19 capla V si ibi 3o: sibi V, si tibi 02 20 destinabimus 3o: destinamus Y apostoli dicta r: apostolica & 21 post ▼ agnoscat addit deus te incolumem custodiat frater chariBsime$id ag ceterts omissis V 22 u. c. cons, scripsi: ac consulibus 3o, ac <Olybrio> consulibus interpolauerunt Fulgentii edd. recentiores )

701