Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

isti de sua prouincia episcopos accusant, inter quos est Paternus Tomitanae ciuitatis antistes. petitiones obtulerunt et coacti piissimi principis et domni Uitaliani magistri militum iussione frequenter ad audientiam causae conuenimus, non quasi uolentes in his negotiis nos occupare, quia nobis sunt ante oculos beatitudinis uestrae praecepta, quibus praecepistis, ut causae tantum, ubi ueneramus, intenti nullis aliis negotiis misceremur, sed sperantes posse intentiones eorum pacari ad hoc descendimus.

et quia nobis diu laborantibus et illis nullam suscipientibus rationem nihil proficiebat, in quo tendebamus, clementissimus imperator in conuentu publico, ubi et nos interesse iussit, Paternum praedictum episcopum et magnificum uirum Uitalianum reduxit ad gratiam; accusatores quoque eius suo praecepit episcopo supplicare. monachi uero cum similiter ad concordiam quaererentur, fuga lapsi maluerunt de ciuitate disce(de>re quam ad concordiam peruenire.

magnopere praedicti monachi ad Italiam uenientes aliquanta capitula proponere habent, inter quae et unum de trinitate crucifixum) continetur, sperantes ita confirmari ex auctoritate beatitudinis uestrae. sicut et in aliis litteris significauimus, et modo hoc dicimus, ut nulla nouitas a sede apostolica scribatur, quia et nos ante imperatorem et ante senatum hoc indicauimus dicentes:

cextra synodos quattuor, extra epistolas papae Leonis nec dicimus nec admittimus; quicquid non continetur in praedictis synodis aut quod non est scriptum a papa Leone, non suscipimus, quia si uoluerit domnus noster qualemuis nouitatem scribere, peius erit istud initium quam illud, quod factum est per [*]( 1 quam addidi hinc discesserunt Bar. 3 sabrepere p 5 thomitane V 10 ubi V: cui Bar. 12 paccari V 15 interesse iussit scripsi: interiuseit esse V, interfuimus Car. 19 discere V, corr. o or 25 imp V 27 IIII F 31 initium V: uitium Bar. )

679
Eutychetem. sufficere debet ecclesiae, quod per LX annos ab Eutychete usque modo sustinuit\'.