Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nobis quod uisum est, scripsimus ; in uestra potestate est deliberare, quod uobis deus imperauerit, quoniam hoc illi nituntur asserere eo modo sibi satisfacere cupientes, ut ita profiteamur et dicamus unum de trinitate passum esse, quod nec patres nec synodi dixerunt.

ista ideo per singula exposuimus, ne illorum subtilitas glorietur in nostra simplicitate: propter istas nouas suas intentiones Uitaliano magnifico uiro subripuerunt et talia uindicare et pro talibus rebus contra nos, quaecumque potuit, impedimenta afferre, cuius immutationem omnis nobiscum deflet ecclesia.

quapropter rogamus, ut consueta cautela et qua solet domnus noster uigilantia cogitetis, et quomodo suscipiendi sint, qui a nobis taliter recesserunt et a nostra fuerunt communione seiuncti, et quid eis respondeatur uel quomodo eorum capitula repellantur, quia eos omnes Constantinopolitana catholica exhorret ecclesia. Data III. Kal. Iulias Constantinopoli.

(218.) ITEM SUGGESTIO QVORUM SUPRA.

Filius uester magnificus uir Iustinianus res conuenientes fidei suae faciens basilicam sanctorum apostolorum, in qua desiderat et beati Laurentii martyris reliquias esse, constituit: sperat per paruitatem nostram, ut praedictorum sanctorum reliquias celeriter concedatis.