Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nostra erat propositio de his, qui se suspenderant de anathemate, in praedicta ecclesia ordinare sacerdotem: non posuerunt ante oculos suos futurum iudicium palam dicentes (omnes, qui sedi apostolicae communicabant, Nestoriani sunt* et magis illis non debere credere, qui modo uidentur ad communionem sedis apostolicae reuocati.

post multas afflictiones et paene in tres menses a partibus protracta certamina piissimus imperator sua auctoritate Paulum nomine presbyterum de ecclesia Constantinopolitana elegit episcopum fieri in ecclesia Antiochena, dicens inter alia et hoc testimonium de ipso, quia duobus annis in Antiochia positus non mediocriter resistebat Seuero haeretico. similia et omnes catholici consonabant. omnia tamen ista de persona praedicti imperator se promisit ad uestram beatitudinem relaturum.

harum tamen tribulationum prouisores et socii et unitatis ecclesiarum impedimenta monachi de Scythia fuerunt: qui [*]( 217. Vat. ut ep. 216. Edd. Car. 12 522; Bar. ad a. 519, 85; Collect. Concil.; Thiel 871. 2 BPI V, corr. a 3 DIAC V 9 cogitandum fieri a, cogitatum faciendum Bar. 13 antiocenę V solus laboris V, corr. o3: soltun labores p 20 credi mauult Thiel 25 antiocena V 31 ecytia V )

678
• postea(quam) hic defecerunt adsignati ab omnibus nihil pacificum cogitare, ad beatitudinem uestram cucurrerunt sperantes subripere et per litteras uestrae sedis suas intentiones confirmare.

isti de sua prouincia episcopos accusant, inter quos est Paternus Tomitanae ciuitatis antistes. petitiones obtulerunt et coacti piissimi principis et domni Uitaliani magistri militum iussione frequenter ad audientiam causae conuenimus, non quasi uolentes in his negotiis nos occupare, quia nobis sunt ante oculos beatitudinis uestrae praecepta, quibus praecepistis, ut causae tantum, ubi ueneramus, intenti nullis aliis negotiis misceremur, sed sperantes posse intentiones eorum pacari ad hoc descendimus.

et quia nobis diu laborantibus et illis nullam suscipientibus rationem nihil proficiebat, in quo tendebamus, clementissimus imperator in conuentu publico, ubi et nos interesse iussit, Paternum praedictum episcopum et magnificum uirum Uitalianum reduxit ad gratiam; accusatores quoque eius suo praecepit episcopo supplicare. monachi uero cum similiter ad concordiam quaererentur, fuga lapsi maluerunt de ciuitate disce(de>re quam ad concordiam peruenire.