Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et quid longo sermone opus est uti, cum uobis omnia dominus deus noster Iesus Christus patefacere et satisfacere possit? quia et, quando cognoui uos ad apostolicae sedis praesulatum euocari, commune gaudium totius mundi esse iudicaui. ab illo enim tempore hoc ipsum scribens ad uos, quantum ad me, quicquid ad honorem et satisfactionem uobis et apostolicae sedi pertinet, nihil praetermisi sed nec praetermitto.

paulo post autem scietis, peruenerabiles, annuente domino Iesu Christo, quia haec ab exordio mihi sunt excogitata et, quando dominus deus tempus dedit, ad effectum haec sunt perducta. omnem cum uestra sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus.

(209.)

HORMISDA DOROTHEO EPISCOPO THESSALONICENSI. Considerantes tuae fraternitatis ecclesiam ante praetereuntis mala discordiae olim cum sede apostolica praecipua fuisse caritate coniunctam te nuper pacis desuper redditae esse credebamus auctorem: sed quia, quos praeuenire debueras, sequi etiam remoraris, non leuiter pro fraternitate tua dilatae correctionis ingemiscimus tarditatem.

scribis enim aures nostras cuiusdam sceleris atrocitate turbatas: utinam usque ad nos tantum tam detestabilis fama percurreret ac non toto orbe Christianis mentibus tam dolendum quam execrabile facinus nuntiaret, ut qui te innocentem nesciunt, a christianitatis simul credant tramite deuiasse! in qua enim mundi parte immauitatis huius inuidia non et catholicas contristat ecclesias et haereticorum praua uota laetificat?

quae nos a dilectionis tuae conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus aliena : quid enim uotis nostris magis conuenit, nisi ut redire ad pacem catholicam [*]( 9 per uenerabiles Y, corr. Thiel ) [*](209. Data (simul cum ep. 201) a. 520 dae 29 Oct., per Eulogium; respondet epistulae 208. Edd. Car. It 546; Bar. ad a. 520, 63; BT A. I 445; Thiel 956. 18 redite V 28 loetificat r )

669
uolentes episcopos a crudelitate et criminibus contingat semper innoxios comprobari? expectamus igitur, si non desunt fraternitati tuae ueritatis deo notae praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas inuidiam et in reconciliatione fidei tandem eorum, qui reuersi sunt, sequaris exempla. Data IIII. Kal. Nouemb. Rusticio u. c. cons.

(210.)

HORMISDA HELIAE THOMAE ET NICOSTRATO EPISCOPIS. Quanto mens nostra doloris uestri participio fatigetur, superuacuum est apud probantes mutuam caritatem uerbis adstruere; sed ille, qui et nostrum animum et uestros labores scrutator praescius intuetur, maerorem nostrum uestra in gaudium prosperitate conuertat.

uerum ne umquam pro uestro negotio sub allegatione iustissima et blanda intercessione cessemus, noueritis nos tam ad clementissimum principem quam ad praecellentissimam Augustam nec non ad illustres et magnificos uiros Iustinianum atque Germanum filios nostros litteras destinasse uestrum specialiter negotium continentes, quas uiro sublimi Eulogio ita tradidimus, ut in uestro primum ponat arbitrio, utrum per uos eas eligatis offerre an per ipsum potius perlatorem tam principi porrigantur quam ceteris, quas designauimus supra, personis.

(211. )

HORMISDA GERMANO ILLUTSTRISSIMO. Excubantibus nobis probabili pro ecclesiastica pace proposito et tanto fidei calore [*](3 nota V. correxi) [*]( 210. Dat. (sitmd cum epp. 189 190 20:J 203 207 211) a. 519 die 2 Sept. per Eulogium. Edd. Car. 12 513; Collect. Concil.; BT A [ 435; Thiel 888; commemorat Bar. ad a. 519. 134. 9 participatio lX, unde participatione 02 20 arbitrio ex arbitriii corr. V elegatis Y, corr. 0 ) [*]( IU. Dat. ut ep. 210. Edd. Car. [2 512; Collect. Concil.; BTA. [ 435; Thiel 892; commemorat Bar. ad a. 519, 134. 24 illustri Thiel, <Uiro> illustrisBimo Car. )

670
feruentibus gratiarum actio sola non sufficit, quia nec uos humanae laudis praerogatiua sollicitat sed diuinae expectatio retributionis inflammat.

quod igitur maxime debemus, eaoluimus et deum nostrum, cuius uos causis impenditis, pro incolomitate uestra cotidie deprecamur, rogantes, ut studium uestrum in omni pro ecclesiasticae unitatis affectu parte sic ferueat, ut nullus boni relinquatur locus officii, ubi non paternis regulis uestrae patrocinium defensionis adsistat.

praecipue tamen Heliae Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum causa nos commouet, qui primi mundo necessariam secuti concordiam ecclesiarum suarum priuatione perculsi cum uenerabilium quoque canonum contumelia deprimuntur fitque illis propriae reconciliationis gloria causa difficilis, quasi ipsi magis pertinaci mente restiterint et aliis ad sedis apostolicae redeuntibus unitatem ipsi ecclesiae magis membra discerpserint.

quod quam nobis durum sit quamque clementissimi temporibus imperatoris indignum, prudentiam uestram conuenit aestimare et tandem praestare remedium, quod et illorum labores et nostram grato possit solamine auferre maestitiam.

(212.)

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Illustrem uirum reuerentissimum episcopum grato suscepimus animo non pro honore tantum, qui debetur sacerdotibus, uerum etiam pro affectu uestrae sanctitudinis. nam quicumque tuo comprobatus iudicio fuerit, est apud nos etiam iudicatus probatissimus. de opera [*]( 6 nostrum Y, corr. p2 10 commonet V, corr. Car. 16 quod quam edit. reg.: quam quod V ) [*](212. Dat. a. 519 die 17 Nou. (per Illustrem?); accepta die 22 Maii a. 520. Edd. Ballerinii in Appendice ad R. Leonis opera p. CLXVUj Thiel 900. 22 IUSTUS V epm reaerentisBimum trap. IX, unde jortasse factum est, ut fugeret editores Illustrem nomen esse proprium. diatingu- tmdus tamen uidetur hic Illustris ab Illustri Epiphanii germano, cuius nomen debenus uerbis ep. 225 § 3 e codice V restitutis; cf. Britrãge 35 ad. 3 26 eat Baller.: es V (et apud .. iudicatur p\') )

671
tamen et fauore, qui sacrosanctis inferendus est eorum ecclesiis, tunc demum oportunius statuetur, cum legati, quos nuper ad regem magnificum Transamundum destinasse noscimur, reuersi propitia diuinitate responsum nobis retulerint.

uestra autem beatitudo supernum nobis praesidium indefessis orationibus postulare dignetur. Data XV. Kal. Decemb. Constantinopoli domno Iustino perpetuo Augusto < cons. > Accepta XI. Kal. Iun. Rusticio cons.

(213.) EXEMPLUM SUGGESTIONIS GERMANI ET IOHANNIS EPISCOPORUM FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM ET BLANDI PRESBVTERI.

In ciuitate Aulonitana quo ordine cum dei adiutorio peruenimus et quomodo sumus suscepti ab episcopo ciuitatis ipsius et quid est actum uel qualem responsum dederunt et quia hoc promisit, ut cum metropolitanum suum faceret libellum, in alia epistola beatitudini uestrae significauimus.

nam quod in Scampina ciuitate factum est, uestris orationibus tacere non omisimus. antequam nos ingrederemur in ciuitatem ipsam, uenerabilis Troius episcopus cum suo clero uel plebe in occursum nobis egressus est, et quomodo deus in ipsa die benedictus est et quae festiuitas per ipsius pietatem est subsecuta, ad notitiam apostolatus uestri referimus.