Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed licet his omissis paginalia tantum sufficere iudicasses ex occasione colloquia, nos tamen gratia stimulante compulsi interim iustae constantiam expectationis abrupimus reciproca mutuae caritatis uerba reddentes, quia et noster animus amoris impatiens et legatorum nostrorum uotiua relatio exclusum, quod imperabat causa, silentium ad officia benigna traxerunt, quibus ad praesens gaudii nostri signa monstramus et priuatae quodammodo amicitiae uotiua persoluimus.

legationem autem tuam et ea, qua dudum, gratia sustinemus et fulti ueteribus constitutis exigimus, ut quantum gaudii fructum uel de tui pontificatus honore capiamus uel quas tibi gratias referri conueniat pro impensis in negotio propagandae unitatis officiis. sicut nostrorum multipliciter adstruxit legatorum narratio, euidentius exprimamus. [*]( 206. Data a. 520 post diem 17 Sept. Edd. Oar. J2 540; Bar. ad a. 5/20, 9; Collect. Concil.; BTA. I 443; Thiel 913. 3 noa (noD> Car. 7 <id . flagitabat Bar. 11 cognoacena Y, corr. 0 14 iuste TT, corr. Thiel ló abrumpimus a 17 excluso .. silentio Bwll. Taxr. 21 et fulti &\': effulti V 23 in negocio a: inegotio V )

665
(206)

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Quos celsitudo uestra animi circa me sui beniuolentiam dignatur ostendere, facitis rem deo placitam et rectae conscientiae congruentem. sed non parua uobis sunt huius emolumenta propositi: maior in uos fructus de tali bonitate reuertitur; neque enim uacua honorificentia est, quae defertur antistiti.

indubitatum siquidem est, quia honor ministri cultus est domini, et qui personam sacerdotis magni habet, maiorem remunerationem ab eo, cui sacerdos famulatur, accipiet dicente domino Iesu, qui prophetas in honore susceperint, suam mercedem esse reddendam. et apud me quidem magni est gratia uestra momenti, eo tamen pretiosior, quia, quicquid mihi gratiae dignanter impenditis, in ecclesiarum defensione monstratis.

sed ut ad id, quod celsitudo uestra desiderat, noster sermo dirigatur, quamquam et clementissimus imperator et uos promittatis legationem esse uenturam et id cum ratione conuenerit, ut eorum, qui dirigendi sunt, super omnibus nos decuerit expectare praesentiam, tamen, quia gratum nobis est studium, quod circa religionem uos habere declarastis, non grauat praelibare dicendo non opus, ut stabilitatem fidei uestrae intentionis potius quam rationis sequaces procaci uerborum nouitate confundant.

sancta trinitas pater et filius et spiritus sanctus deus unus est. hanc Israel iussus adorare, cuius inseparabilis et indiscreta substantia non potest diuidi, non potest sacrilega distinctione separari, seruata tamen proprietate sua unicuique personae. haec interim commenda<nda>

fidei uestrae epistolaris stili terminum cogitantes congrua credimus breuitate sufficere, [*]( 10 Matth. 10, 41 ) [*]( 206. Dat. a. 520 mense Febr. uel Mart. j respondet Iustiniani epistulae depeтditae datae (simul cum epp. 181 182 183 185) die 19 Ian. eiusdem anni. Edd. Car. Ig 554; Bar. ad a. 520. 5; Oollect. Concil.; BT Â I 446; Thiil 912. 10 <iis) qui Car. 11 susciperint V: sUBcipinnt 0 17 conueneris V, corr. Car. 23 unus eat deus trap. Car. 27 commenda Y, corr. 02 )

666
plenius disserenda, cum florente imperio clementissimi principis promissam legationem et suscipere nos deo propitiante contigerit et cognitis omnibus cum adiutorio dei nostri responso reddito pro uniuersitatis informatione remittere.

(207.)

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Studium uestrum erga ecclesiasticam pacem et damnatos haereticae contentionis errores ipsis rerum effectibus approbamus; cuius uos operis magna immensaque sine dubio merces expectat.

hinc est quod, quicquid pro canonum firmitate et pro apostolicae sedis reuerentia necessarium duxerimus, magnitudini uestrae secura peragendum protinus praesumptione mandamus, quia cum magno uos gaudio pro causis talibus sperata suscipere multiplicia huiusmodi exempla testantur. quare omissis in longa circuitione principiis ad rem ipsam praesentis paginae uerba conuertimus.

maeret ecclesia et in magno uotiuae unitatis exordio frui praestita non potest pro unius causae afflictione laetitia: hanc ut nobis sollicitudinem beneficia uestra submoueant, non paruis precibus exoramus. angit nos enim et praesens dolor et futurorum occasio procurata certaminum, per quam et uenerabilium patrum regulae neglegantur et apostolicae sedis putatur auctoritas posse contemni.

nam cum diuino clementissimique principis beneficio sed et uestro simul adnisu hi soli credantur esse pontifices et iure ecclesias continere, qui ad communionem nostram damnatis erroribus redire consentiunt. Heliae Thomati atque Nicostrato fratribus et coepiscopis nostris, qui bonum causae etiam sub aduerso imperatore dedere principium, non solum nihil ad prouectum [*]( 1 printipis V ) [*]( 207. Dat. (simul cum. tpp. 189 190 202 203 210 211) a. 519 die 2 Sept. per Eulogium. Hdd. Car. 12 511; Collect. Concil.; BT A I 434; Thiel 891; commemorat Bar. ad a. 519, 134. 9 hic Y, corr. 0 18 suscipere patrocinia p2 15 printipiis V 16 meret V 17 petest Y, corr. a 19 anget Y, corr. 02 21 negliguntur Car. 26 helia thomate Y, corr. (j2 )

667
bona studia profuerunt uerum etiam collatae sibi a domino obtinere nequeunt officia dignitatis et extorres a commissis sibi gregibus subire coguntur miserias damnatorum.

quapropter quaesumus et per diuinam uos misericordiam obtestamur. ut eorum causae, quae iusta est, summum patrocinium et probatae uiuacitatis impendatis affectum piissimi principis haerendo uestigiis, quatenus eos tandem suis ecclesiis et pietatis intuitu et iustitiae contemplatione restituat, quia in illorum contumelia ab inimicis asseritur optatum nostrae communionis displicuisse consortium.

(208.) EXEMPLUM RELATIONIS DOROTHEI EPISCOPI THESSALONICENSIS.

SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE DOROTHEUS IN DOMINO SALUTEM. Propositi nostri et orationis est summum studium, per omnia beatissime et ter beate pater, et scribere frequenter ad uos sanctissimos et mutua mereri colloquia et nullo tempore exortem me ab huiusmodi laetitia esse condecet.

quoniam igitur manifeste cognoui quosdam sanctas aures uestras perturbare et scio procul dubio, uos in omnibus esse perfectos et quia nihil sine iudicio audire possitis nec ulli penitus uestrum animum accommodare, et ut non amplius per taciturnitatem largiri tempus uidear illis, qui nihil quidem a nobis laesi sunt sed sine causa et superflue aduersus nos armati sunt:

deo tamen et uestrae satisfacio sanctitati, quia pro Iohanne uiro reuerentissimo episcopo, qui paulo ante a uestra uenerabili corona directus est, praedestinaui me periculis et mortem sustinui et meam pro eius scio me obiecisse animam et hoc ostenditur gestis et ex his, qui quamquam per meam absentiam acerrime [*]( 8 contumeliam edit. reg. ) [*]( 108. lJat. a. 520 mense Aug. ut uidetur. Edd. Car. Is 546; Bar. ad a. 5.20, 61: Collect. Concil.; l\'hiel 940. 12 THESSALONICENSES V 18 laeticie V, corr. cod. Angelic. 2:3 acõmodare V et om. a 29 abscentiam V )

668
uideantur esse discussi.