Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
et ideo reuerendam uestri pontificatus beatitudinem cultu reciprocantis alloquii salutantes quaesumus, ut magis magisque pro clementissimi atque inuictissimi domni nostri principis prosperitate orare dignemini, quatenus ineffabilis omnipotentis dei pietas sua dona, in quibus etiam fructus uestrae agricolationis exuberat, iustis gratiae opitulatione custodiat, nobis quoque filiis uestris spiritali uobis conglutinatis affectu, quos huius operis maxime semper sollicitudo constrinxit, suffragatrix intercessio sanctimonii pontificalis adsistat.
DOMINO BEATISSIMO PATRI HORMISDAE IULIANA ANICIA. Precibus uestrae beatitudinis aduentu legatorum principalis sedis apostolicae elisis erroribus haereticorum unitate fidei catholicae conuenimus, congr〈eg〉ati simul ad ubera materna ecclesiae in die sanctae resurrectionis.
quapropter stilo uenerationis alloquentes sanctitatem uestram admonemus, ut intimetis destinatis a uobis reuerentissimis uiris nullo modo abscedere, antequam, sicut peruideritis, ut oportet, firmentur ea, quae bene disposita sunt ab eis, ut amputatis omnibus reliquiis transiti erroris impendiis uestrae beatitudinis roborata unitas ad effectum perpetuum deducatur. [*]( 3 renerenda V 10 conclutinatos V, corr. Bar. 11 sanctimoniae p2 ) [*](164. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 498; Bar. ad a. 519, 68; Collect. Concil.; Thiel 866. 16 legatum V, corr. o 17 heretycoram V <in> unitate Car., <in> unitatem Bar. 18 Congrati V, corr. o2 22 praeuideritis Bar. firmetur V, corr. 0 24 transacti o )
DOMINO SANCTO ET BEATISSIMO PATRI PATRUM HORMISDAE ARCHIEPISCOPO UNIUERSALI ECCLESIAE ANASTASIA. Diuini muneris illuxisse nobis gratiam merito profitemur, apostolatus uestri reuerentiam in sancto corde nostri tenere memoriam paginali adsertione noscentes; ueraci namque spe confiditur supernae misericordiae propitiationem de pontificali intercessione subsistere, domine beatissime et apostolico honore suscipiende pater.
peruigiles uestrarum orationum excubiae et miranda uictoriosissimi principis fides splendore catholico semper irradians diu expetitam sacrosanctis ecclesiis concordiam pacis restituit, quam omnibus triumphis suis solidissime firmatis inuictum iure exultat praetulisse uexillum, ideoque illibata uestrae paternitatis sanctimonia pro incolomitate atque prosperitate praedicti domni nostri Augusti uota precesque omnipotenti deo offerre indesinenti continuatione persistat, ut ineffabilem tantorum bonorum gratiam, quam ipse piis eius sensibus inspirauit, ad futurae quoque beatitudinis profectum conseruare dignetur.
domno etiam lugali filio uestro et mihi peculiari cultrici uestrae cum subole, quam nobis dominus donare dignatus est, a uestro pontificatu oratio benigniter impendatur, cuius suffl\'ag<at)ione diuini fauoris protectio nobis clementer adspiret. [*](165. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P. 498; Bar. ad a. 519, 69; Collect. Concil., - Thiel 865. 4 uniuersalis 0, sed cf. ad p. 614, 19 6 reuerencia V, corr. ps 7 confidimus Bar. 11 splenderae Y, corr. 02 13 solidissim§ V 14 praetulisse ttcripsi: praecolisse V, praecoluiase Car., quo recepto inuicto .. ueiillo Thiel 18 tatorum y, corr. a . 23 suffragatione scripsi: sufragione V, suffragio p faboris V )
DOMINO SANCTO BEATO PRAEDICABILI ET ADORANDO APOSTOLICO PATRI HORMISDAE PAPAE URBIS ROMAE HUMILIS FAMULUS TUUS THEODORITUS. Meae quidem exiguitatis non esset tam magna praesumere et ad uestrum pium et sanctum apostolatum pusilli sermone praesentes paruulas destinare paginas. sed quia pro insita uobis humanitate, pio propitiationis animo omnia nutu diuinitatis protegere constituti, lucidum diem et totius festiuitatis repletum omni reddidistis mundo et omnia uestris praedicandis precibus ad pristinum unitatis reuocastis statum et in unum concordare uel subiugare uestris praedicabilibus et adorandis meritis annuistis:
ideoque, etsi meis obrutus iniquitatibus et ab eis undique oppressus, ex ipsis recreatus infernis recurrente ad gloriosa uestigia uestra confamulo meo uiro religioso Pullione usurpaui me tam per eum quam etiam his paruulis et exiguis uestris praedicandis et adorandis repraesentare uestigiis, diuinum omnibus uiribus exorans fauorem et clara uoce cum omnibus omnino cantans: gloria inexcelsis deo etin terra pax et in hominibus bonae uoluntatis,