Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
idcirco in omnibus deo magno gratiam referens cuncta [*]( 10 Psalm. 105, 2 sq. ) [*]( 1 concordiae ccJarum (sic!) V 2 diuinis V 3 annuet V Dat. x .. Constantinopoli om. V Datum Hisp. ) [*]( 161. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 496; Bar. ad a. 519, 60; Collect. Concil.; Thiel 862. 9 ipsi V, corr. p2: ipsius Car. 10 loquitur V, corr. a secundum Vulgatam 13 catholice V, corr. 0 (catholicae indigebant ecclesiae a man. post.) 16 omnisque V, cor-r. Thiel: omnique cod. Angelic. annunciacionia V: inunctionis Thiel 19 is cod. Angelic.: his V, hic ps ergo V: uero a imperator o2: impfm V 23 pace V, corr. 02 24 gra (pro gra) V, correxi: gratias 02 )
gaude itaque in domino gaudium tuae conueniens sanctitati et scribe ea, quae uestrum benignum animum decent, homo dei! nam, quae fuerant diuisa, coniuncta sunt et dispersa collecta sunt et. quae longe erant, sibi inuicem adunata sunt et, sicut oportet dicere et olim scripsi, utrasque ecclesias tam senioris quam nouae Romae unam esse euidenter intellegens et utriusque earum unam sedem recte esse definiens indiuisibilem adunationem et utriusque nostrum consonam confirmationem cum iudicii integritate cognosco.
unde rogo deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et uniuerso mundo clementissimum et Christianissimum principem Iustinum et piissimam eius coniugem, nostram autem filiam, Eufimiam in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime et karissime frater.
gauisi igitur de praesentia reuerentissimorum episcoporum nec non et clericorum uestrorum gratias agimus, quoniam secundum petitionem nostram tales pacificos uiros et uestrae dignos sedis apostolicae destinastis regulam patrum sine confusione seruantes fidemque indiuisam custodientes. quorum amplectentes in omnibus mentem cuncta per eos ad satisfactionem uestrae egimus sanctitatis.
omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus. [*]( 3 cf. Regn. II 6, 14 4 cf. Act. 2, 46 sq. ) [*]( 1 non cnnctaui (==■ ftcunctaui) temptaui: nunciaui Yx festinaui Thiel 17 autem a man. post., cod. Angelic.: aut V 22 sedi V, corr. o 23 indiuisa V, corr. o £ 6 uestra <est> Car. )
DOMINO MEO SANCTISSIMO HORMISDAE PRIMAE ARCHIPONTIFICI ET PAPAE URBIS ROMAE IVSTINIANUS COMES. Uenerandae sanctitatis uestrae praedicatio regularum, quae Christo deo pro ecclesiarum pace et pro plebis concordia iugiter supplicat, quicquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit pera. gendum, propitia diuinitate cuncta effectui sociata sunt nulla prorsus quorundam ualente discordia.
igitur uestris sacris orationibus ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti supplices petimus, uti pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque eius re publica, pro nobis quoque mandatorum uestrorum custodibus aeterno regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini nosque uobis fideliter supplices uestris salutiferis rescriptionibus uisitare.
DOMINO MEO BEATISSIMO ET APOSTOLICO PATRI HORMISDAE ARCHIEPISCOPO UNIUERSALI ECCLESIAE POMPEIUS. Sanctis beatitudinis uestrae precibus omnipotentis dei pietas exorata tantae nobis fidei principem condonare dignata est, ut religiosissimis clementiae eius meritis redintegratio pacis ecclesiasticae, quae uotis omnium fidelium poscebatur, iure uideatur esse collata. in cuius rei prouentu solidissima principatus sui fundamenta [*]( 162. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. I2 497; Bar. ad a. 519, 65; Collect. Concil.; Thiel 864. 3 prime Y: primo Car. arcbipontifici o: arclipontifico Y, archipontifico a 4 comes 〈salutem〉 a ueneranda V, corr. cod. Angelic. 9 ualentes Y, corr. 02 10 horthodoxorum V 11 uti Thiel: ut hi V, ut Bar. 13 imperabiles F, corr. Bar. 15 uisitari V, corr. p2 ) [*]( 168. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. I2 497; Bar. ad a. 519, 66; Collect. Concil.; Thiel 864. 19 uniuersalis temere o, cf. οἰϰουμενιϰψ̀ πατριάρχη̩ in titulis aliquot Iustiniani nouellarum 22 clencie Y. corr. a 23 posscebatur V 24 rei scripsi: regi V, regis o )