Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO MEO PER OMNIA SANCTO ET DEO AMABILI FRATRI ET COMMINISTRO HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Quando deus propria mirabilia in suis operatur, tunc oportet ea, quae diuinis litteris continentur, ipsis scripturae uocibus fiducialiter exclamare: quis loquetur potentias domini aut auditas faciet omnes laudes eius in omni tempore?

ecce enim talem pium principem Romanae rei publicae suscitauit, quali multo ante et catholica indigebat ecclesia et omne genus hominum uidere cupiebat, ideoque ita etiam cornu gratiae super eum caelitus declinauit, ut affluenter in sacrum eius caput misericordia funderetur, omnesque annuntiationis eius tempore cum magna uoce deum omnium principem glorificauerunt, quoniam talem uerticem meis manibus tali corona decorauit.