Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et quoniam omnes nostrae regiones admonendae sunt, ut exemplum imitentur ciuitatis regiae, destinanda ubique principalia praecepta duximus: tanto flagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicae fidei pro remuneranda caelitus pace nostrae rei publicae, pro conciliando subiectis meis superno praesidio. quid enim gratius reperiri potest, quid iustius, quid illustrius, quam quos idem regnum continet eiusdemque fidei cultus irradiat, eos non diuersa contendere sed collectis in eodem sensibus instituta uenerari non humana mente lata sed diuini prudentia spiritus?

oret igitur uestrae religionis sanctitas, ut [*]( 3 antisstes V 4 nulli V 6 que V indicaueras Hisp. 7 oms V 9 corruscua V illGminat V 10 delucida V 11 con- Biliis Vt: conciliia Gonz. 17 regiae Hisp.: om. Y et Hisp.: om. Y 25 subgiectia V 26 repperiri V 28 irradiet V 29 sq. diuinae prouidentiae spiritu Hisp.\' )

612
quod peruigili studio pro concordia ecclesiarum catholicae fidei procuratur, diuini muneris opitulatio iugi perpetuitate seruari annuat. Dat. X. Kal. Maias Constantinopoli.