Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Ea, quae caritas tua destinatis litteris significauit, agnouimus et gratulamur ad conscientiam nostram fidei tuae indicia peruenisse, optantes, ut intentioni tuae, quam rectam esse cupimus, plenum deus noster circa ecclesiasticam pacem concedere dignetur effectum. cuius spem animo supernae maiestatis assumpsimus, quia imperatorem serenissimum ad hoc prouidentia diuina iudicamus electum, ut per eum ecclesiarum redintegratio tantis temporibus desiderata proueniat.

quapropter licet, quae pro fidei unitate facienda sunt, tuae caritatis notitiam latere non possit, legatos tamen direximus, quos ratio causae poscebat, quibus hortantibus et quae iam pridem a nobis significata et quae nuper itera<itera> sunt, ad effectum domino nostro auctore perueniant.

(152.).

HORMISDA CELERI ET PATRICIO A PARI. Quamuis pro loci nostri consideratione de causa fidei catholicae minime tacere possimus, tamen ad hanc partem serenissimus princeps magnopere directis affatibus nostrum incitauit studium, pro cuius legatos uoluntate direximus.

et quia huiusmodi causa filiorum ecclesiae subleuari debet auxilio, salutantes cultu atque honorificentia competenti poscimus, ut pro ecclesiastica pace allegationes eorum, qui directi sunt, apud animos serenissimi principis adiuuetis. siquidem celsitudinis uestrae laborem non [*]( lol. Dat. [simul cum ep.154) a. 519 mense Ianuario exeunte uel Februario ineunte; respondet epistulae Iohannis deperditae circa finem a. 518 (certepost diem 7 Sept.) scriptae. Edd. Car. 12 486; Bar. ad a. 519, 21; Collect. Concil.; BTA I 419; Thiel 849. 2 CONSTANTP V in fine foUi 129; nouus librarius inde a fol. 130 incipiens initio eius et ipse totum titulum HOHXISDA IOANNI BPO CONSTANTINOPO repetit 12 noticia F, corr. p2 possint 0 13 ortantibus F 14 itera V, corr. 0 ) [*]( 152. Dat. ut ep. 148. Edd. Car. 12 488; Bar. ad a. 519, 28; Collect. Concil.; BTA I 420; Thiel 847. 17 PAEI F (= paribus ?) 20 afatibus V 22 salutantes <uos/ Bar. 23 possimus F, corr. p5 )

601
parua retributio subsequitur, cum omnipotenti deo nos gratias persoluere de uestris operibus feceritis.