Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec si placent, Acacii defensio damnati non placeat: hoc est, quod boni studii a perfectione uota suspendit. sic sunt enim illa aduersum dei et legis eius inimicos uenerabilium patrum congregatione disposita, ut quisquis eos communione sequeretur, iam tunc latam subiret in sua damnatione sententiam. non sunt igitur noua, quae constanter exsequimur, sed temporibus illis facta iudicia iusta patrum constitutione seruamus.

hortamur itaque, frater, et mentem tuam dei nostri misericordia adiuuante pulsamus, ut ab omni te haereticorum contagione Acacium cum sequacibus suis condemnando disiungens una nobiscum dominici corporis participatione pascaris. si nobiscum uniuersa praedicas, cur nobiscum non uniuersa condemnas? tunc enim nobiscum, quae ueneramur, amplecteris, si nobiscum, quae detestamur, horrueris. pax integra nescit aliquam habere distantiam et unius dei uera esse non potest nisi in confessionis unitate cultura.

quapropter salutantes te fraternae caritatis affectu petitionem tuam missis, sicut sperasti, religiosissimis uiris Germano et Iohanne episcopis, Felice diacono, Dioscoro diacono atque Blando presbytero signamus esse completam. hi uero quibus fuerint mandatis instructi, ante allegationes eorum, si cogites, euidenter agnosces. hi pacem tuam sub ea, qua saepe rescripsimus, professione suscipient.

imple ergo, frater karissime, gaudium nostrum et tuum ad nos per eos rectae fidei tuae remitte praeconium, ut per te uniuersis detur exemplum. [*]( 1 scia o1: sis V 3 quem pJ: quo V 7 sic scripsi: si V 8 ila V 9 <in> communione 02 12 costitucione V 16 poscaris V, corr. o 19 nesit V, corr, a 23 sq. Germanum et Iohannem episcopos Felicem diaconum Dioscorum diafi atque Blandum presbyterum V, corr. pa 24 significamus p2 completa V, corr. p 26 agnosses V )

600