Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

pro perso<na> quoque filii nostri Grati u. s. deo nostro gratias sine cessatione persoluimus, cuius fides et recta credulitas nostrum circa se excitauit affectum: dignus re uera, qui [*]( 14 sq. cf. Iohannis Cpolitani epist. 146 p. 592, 1 sq. ) [*]( 1 costitatonim V 3 dipticiis Y asseaeras ol: esse ueras V 4 efiFectus pJ 6 accacii V 7 eutichen V 8 accacium V 9 alelandrinum V, corr. a 10 abhominetur V 11 acaciuB F, eorr. o communione V, corr. 0 12 auxilium V, corr. 02 13 abentes Y quae direiisti V: ipse dixisti Coust. 14 tua tecum V (cf. p. 592, 1): una mecum Coust., tua <scripta ostendnnt> tecum Bar. 14 et 15 ipsam Coust. 20 ergo p2: ego V 21 recte 0: re te V salute nrfi V, corr. 0 22 substinere (Joust. 25 pereo V, corr. p2 )

591
tantae curam susciperet actionis et maximi principis ad nos mandata perferret.

(146.)

EXEMPLUM RELATIONIS IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. DOMINO MEO ET PER OMNIA DEI AMATORI SANCTISSIMO FRATRI ET COMMINISTRO HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Saluto uestram sanctitatem, karissime in Christo frater, et salutans praedico, quoniam recta fides salua est et caritas fraternitatis firmata est. hoc deus solus potens per studium Christianorum et piissimorum imperatorum fieri uoluit. scribere igitur apostolice et rescripta suscipere fraterne dei amore dignemini.

ego enim inquisibili ratione doctrinam sanctorum apostolorum secundum traditionem sanctorum patrum tenens similiter honorem consubstantiali et per omnia sanctae trinitati offero, sicut in Nicaea trecentorum decem et octo coetus promulgauit et in Constantinopoli centum quinquaginta conuentus firmauit et in Ephesena < CC > concursio firmauit et in Chalcedone conuentus catholicus signauit.