Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

de caritate siquidem tua meliora dei omnipotentis expectamus auxilio habentes optimae promissionis spem. sicut ad nos quae direxisti tua tecum in ueritate sentiens et ipsa defendens, sperans in illo iudicio per ipsa te posse saluari.

post haec quid restat, nisi ut sedis apostolicae, cuius fidem te dicis amplecti, sequaris etiam sine trepidatione iudicia? igitur partibus Orientalibus ostende per te, quod sequantur, exemplum, ut omnium laus, qui correcti fuerint, tuis laboribus applicetur.

ergo cum magna denunties et fidem beati apostoli Petri te amplecti significes recte credens in ea salutem nostram posse subsistere, libellum, cuius continentia subter adnexa est, a caritate tua subscriptum ad nos dirige, ut sine conscientiae formidine unam communionem, sicut oramus, habere possimus.