Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed quantum ad Graecos, ore potius praeferunt pacis uota quam pectore et loquuntur magis iusta quam faciunt; uerbis uelle se iactant. quod operibus nolle declarant; quae fuerint professi non diligunt, quae damnauerint haec sequuntur.

nam unde est, quod cum per Ennodium fratrem et coepiscopum nostrum sacerdotales uiros ad confirmanda ea, quae sedes apostolica poposcerat, directuros se esse promisissent, multa quoque, quae ad correctionem prauitatis suae a nobis quaesita fuerant, pollicentes, non solum non religiosos uiros, penes quos causae ipsius plena esse posset instructio, secundum constituta propria non miserunt, uerum etiam, quasi res parua gereretur, laicos et [*]( 3 nra (pro nra) V 9 quo Peiper: quod V 10 conscientia uestra Bar. 12 statis V, corr. 0 13 scriptis V, corr. pa 15 partituri 02 18 praefer t V (quihanc codicis partem exarauit, etiam syllabam unt saepius siglo ? reddidit) 20 fuerint professi non diligunt scripsi: fuerint professione diliet V, fuerint professi negligunt Car., fugiunt professione diligunt et Bar., fuerint professi non exhibent Peiper 28 poposscerat V 24 promissisent V 26 non post solum delendum censent editores Bull. Taur. ) [*]( 36* )

562
alienos ab ecclesiastico corpore destinantes non se quondam studuerunt de caeno, quo immersi tenentur, euoluere uerum etiam catholicae fidei claritate fulgentes sua., quod absit, se posse crediderunt siccitate fuscare?

haec fuit nostri causa silentii, quam uos quoque spiritali uobis prudentia reuelante uidistis. quid enim de hac causa poteram directis litteris indicare, quam in statu suo uidebam duram pertinaciter custodire perfidiam? noui exitus sollicite diligentiam relationis inquirant: qui de rebus cognitis nihil indicat, abunde in statu suo manere priora declarat.

quapropter, dilectissime frater, et uos praesentibus hortamur alloquiis et per uos quoque, quia occasio data est, alios per Gallias, quos fides eadem nobiscum amplectitur, admonemus: promissam et amabilem deo fidei seruate constantiam et transgressorum societate declinata constantiam uestram uni uiro uirginem castam, sicut spopondistis, exhibete Christo et cauete, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, ita sensus aliquorum corrumpantur a simplicitate et castitate, quae est in Christo Iesu.