Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quaesumus ergo seruitio meo cuncti, ut quid filiis uestris fratribus meis, id est Gallicanis, si consular, responderi debeat, instruatis. quia cum securus non dicam de Uiennensi sed de totius Galliae deuotione pollicear omnes super statu fidei uestram captare sententiam, orate ut sic nos perditorum professio fucata non fallat, sicut ab unitate, quam regitis, ueritas comperta non separat. Accepta III. Kal. Febr. Agapito cons. per Alethium presbyterum et Uiuentium diaconum.

(137.)

HORMISDA AUITO EPISCOPO UEL UNIUERSIS EPISCOPIS PROUINCIAE UIENNENSIS SUB TUA DIOECESI CONSISTENTIBUS. Qui de his, quae ad disciplinam catholicam pertinent, maxime sciens instrui cupit, quid studii circa mandata diuina habeat, euidenter ostendit. non enim potest esse huiusmodi cura, nisi ubi fides fuerit infucata. atque ideo exultamus ad sinceritatem propositi tui, dilectissime frater, dum te secundum directas per Alethium presbyterum atque Uiuentium diaconum litteras [*]( 3 ad hoc V: de hoc Bar. in marg., adhuc Sirm.1 8 ne 0: nec V 9 cuncti V: iuncto Bar. 11 quia cum V: quia iam Bar., et quia (et postea polliceor) Sirm.2 12 stratu V, corr. 0 13 praedictorum Bar. 16 alecium V Uiuentium reposuit Peiper: uenacium V, Venantium 0 ) [*]( 187. Dat. a. 517 die 15 Febr., respondet epistulae 136. De editionibus uide quae initio epistulae 136 subnotaui; adde tamen BTA 1 389. 19 DIOB-ECBSI V his o: is V 20 dissiplinam V 22 ostoendit V 23 exultam V ad sinceritatem scripsi: a sinceritatem V, a sinceritate 0, <in domino> de sinceritate Bar. 25 alecium F )

561
intuemur et de impiis transgressoribus Eutychete atque Nestorio sedis apostolicae constituta recolere et, si quid aduersum eos admonitio nostra promouerit, per quos Orientales ecclesiae confunduntur, inquirere.

digna plane sollicitudo fidelibus, ut de miserorum lapsibus ingemescant et ipsi ne aliena polluantur contagione pronideant. sed ne nos quidem hoc supersedisse credatis, ut ad notitiam uestram, si quid actum fuisset, competens perferret instructio. uerum breuiter silentium nostrum, quo dilectio mordetur uestra, purgamus. nam quod non saepius nostra admonitio uos frequentat, de conscientiae uestrae et fidei stabilitate confidimus. sollicitudo impendenda fortasse sit dubiis, satis est uitanda indicasse perfectis.

legationis uero nostrae, quam semel, non secundo, sicut scribitis, misimus, si uotiuus contigisset euentus, alacres ilico uobiscum fueramus desiderata partiti, scientes hoc rationi, hoc nostro proposito conuenire, ut quos participes sollicitudinis fecimus, cum his redintegratae unitatis gaudia iungeremus.