Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui se ad pascendas dominici gregis oues gaudet adscitum, cogitet de commissa sibi gubernatione iudicium. peruigil adhibenda tutela est, continuanda custodia; non dandus lupis rapacibus locus, non ullis casibus relinquendus, quia neglectus error ouium culpa pastorum est. ueniet, qui rationes creditae dispensationis examinet.

omnium quidem constat esse iustitiam nec ulli impunitam licentiam patere peccandi; sed quis gradus nesciat esse meritorum et sicut non aequa praemia, ita diuersa et supplicia? multiplicantur scientibus plagae, pauca flagella leguntur inscitiae.

quod si ita est, sicuti esse non dubium est aestimandum, quid in eo deceat esse propositi, cui alienos quoque errores necesse est imputari? clamat sanctus spiritus per prophetam: o pastores Israel, numquid semet ipsos pascunt pastores? nonne oues pascunt [*]( 27 Ezech. 34, 2 ) [*](t29. Dat. (simul cum epp. 126, 128. 130-132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. P 463; Bar. ad a. 517, 14; Collect. Concil.; BTA I 397; Thiel 801. 4 conuenire V, corr. 02 8 consciliis Y, corr. 0 10 dicere Y, corr. 0 12 ab eo o: habeo V 15 adsitum V, corr. p 16 comissa V 21 licencia V, corr. o pecandi V 23 et scripsi: est V, esse o 24 quod Bar.: quid V )

548
pastores? certum est plus ab eo, cui plus creditur, exigendum et tanto magis nos obnoxios fieri, quanto effusiore gratia I contigerit honorari.

magister bonus et docens per obscura lucem, per similitudinum aegnimata ueritatem, seruum talenti a se traditi praeter augmenta custodem non arguit infidelem sed condemnauit inutilem. unde in aperto est, in quo metu esse deceat eum, qui dominicum nomisma perdiderit, si culpatus est is, qui acceptum sine inminutione seruauit. nullus contentus sit innocentia sua, quia deo nostro uniuersa cernenti per praedicationis assiduitatem rationem quoque propositi debemus alieni.

largam scientiam decet esse doctorum. non amat fides Christiana secretum; quam quisque in augmenta non effundit, abscondit. per uniuersas gentes uerbi praedicatio mandatur apostolis, et quam excusabiliter hoc quisquam potest sibi tacere commissis? quid prodest cuilibet paternarum reuerentiam seruare regularum, si concuti haec ab aliis, si sine honore tractari patienter accipiat?

mfirmum ostendit affectum, qui quod diligit non tuetur. incursantur passim sancta a perfidis constituta et rediuiua subinde de compressis excessibus resurgit improbitas. quemadmodum, rogo, pietatem in deum probat, qui tam nefanda dissimulat?