Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

expectare enim me decuit ab errantium coniunctione te liberum et sic amare correctum, uidere ab improbandis diuidi atque ita litterario sermone complecti. sed quem optes reducem, cur differas uocare tardantem? cur non detur locus moderationi, cum nihil detrahitur aequitati? impendenda sunt, quae laborantibus prosunt, si nos societatis contagione non polluunt.

haec causa mihi fuit praesentium litterarum, ut horter, ut moneam, ne terram nostram iacere patiamur neglegentius infecundam. non diu infructuosam arborem occupare solum diligens permittit agricola; patienter expectat, sed numquid sub continuatione perdurat?

uocatus ad salutaria non moreris; prope ab innocentia non recedit, qui ad eam sine tarditate reuerterit. mouere patrum monitis et insistens fidelibus sine lapsu aut errore uestigiis praecedentia delue per futura.

adiacet tibi modo ad iusta populos incitando, modo pro fide principalibus uestigiis supplicando dirigere quod deuium est, solidare quod dubium. magno te conuenit labore prouidere, ut causas transacti temporis rectae tegat sedulitas actionis. praestat quidem animae suae, per quem uniuersali aliquid confertur ecclesiae, et ita se res habet, ut si studiosus, si indefessus institeris, fiat tibi utilis causa communis. Data ut supra. [*]( 1 Cor. I 13, 5 12 cf. Iacob. 5, 7 ) [*]( - 1 non (n sed n ex u correcta: a a) incongruae F 8 eiibeo V decut F, corr. 0 4 correptum F, corr. 02 7 moderacione F, corr. p detragitur V, corr. 0 8 socitatis V 16 dilne pJ 17 incitanda V, corr. 02 20 recte F, corr. p 23 indefensus istiteris Y, corr. p2 Data ut supra V, quod non ad eam quae praecedit epistulam referendum exposui Bextrdge 10 sq. )

547
(129.)

HORMISDA UNIUERSIS EPISCOPIS IN ORIENTIS PARTIBUS CONSTITUTIS. Etsi admonitionis meae cura desisteret, uos tamen proprii memores conueniret officii non neglegenter omittere, quae enixe omnes decet pro animae suae salute seruare, ut mandatorum caelestium disciplina non alieno studio sed ipso uobis clareret inesse proposito. nam licet laude non careat, qui bonis consiliis obsecundat, tanto est tamen potior in honore sapientiae qui praeuenit recta quam qui sequitur instituta, quanto est illustrius docere quam discere.

recordetur unusquisque, in qua uocatione a domino sit uocatus, et quid ab eo expectetur aduertat. miserum est intra meritum iacere propositi, cum id, quod praefertur nomine, non ostenditur actione. magna meruimus, si quod indulta postulant impleamus.