Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

recordetur unusquisque, in qua uocatione a domino sit uocatus, et quid ab eo expectetur aduertat. miserum est intra meritum iacere propositi, cum id, quod praefertur nomine, non ostenditur actione. magna meruimus, si quod indulta postulant impleamus.

qui se ad pascendas dominici gregis oues gaudet adscitum, cogitet de commissa sibi gubernatione iudicium. peruigil adhibenda tutela est, continuanda custodia; non dandus lupis rapacibus locus, non ullis casibus relinquendus, quia neglectus error ouium culpa pastorum est. ueniet, qui rationes creditae dispensationis examinet.

omnium quidem constat esse iustitiam nec ulli impunitam licentiam patere peccandi; sed quis gradus nesciat esse meritorum et sicut non aequa praemia, ita diuersa et supplicia? multiplicantur scientibus plagae, pauca flagella leguntur inscitiae.