Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ab illo per Orientales ecclesias fermentum nefandi erroris inoleuit; inde Alexandrinae perfidiae eo usque nutrita superbia, ut non acquiescat, sicut scripsistis, eius mandatis salutaribus, cuius famulatur imperiis, et in errore declinando non sequatur admonitionem, cuius in agendis rebus experitur sibi utilem potestatem.

unde et maiore huiusmodi homines conuenit detestatione uitari, quia, quae docere debuerunt, nec dum ab aliis instruuntur adsumunt, spernentes in his imperantis monita, in quibus tantum non timeri iubentur imperia, et immemores deuotionis contra salutem animae, quos contumaces esse oportuit pro salute.

hos mentibus perditis ausus nutriuit Acacii cum perfidis iuncta communio atque ideo aestimandus est auctoris loco, cuius grauius peccatur exemplo. nihil enim uitia magis quam imitatio fouet, dum creduntur non improbanda esse, ad quae alii quoque uidentur accedere. fragilis est et caduca mortalitas; uix nefariae cogitationes dum comprimuntur intereunt. iacet saepe semen noxium sub terrore nec deficit; latum pandit delinquentibus aditum, qui iungit cum prauitate consensum.