Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

benedicimus deum, cuius zelo pietas uestra transgressores impios Nestorium et Eutychen se uelle odisse persequique cum nefandis et sacrilegis dogmatibus profitetur probat odisse se uitia, qui condemnat errantes, nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit excedenti.

primus innocentiae gradus est odisse culpanda, sed ueritatis interest, domine fili, et catholicae disciplinae, ut sectatores etiam eorum atque participes oderitis, quorum exsecrandos principes iudicatis. non in damnandis sola id est certa nomina, sed in his etiam, qui damnatos sequuntur, sunt crimina persequenda. frustra auersari se plures asserit, qui unum de his, qui detestatione digni iudicantur, exceperit; non enim numerus errantium hominum sed meritum consideratur errorum.

hoc ideo, [*]( 13 cf. Exod. 17, 11 15 cf. Matth. 10, 22 ) [*]( 2 oficio V 3 consolatur V, corr. 02 4 proficit Bull. Taur. 9 uelud V 11 adicere o: dicere V decore V, corr. o 14 efectus V 17 eutycense uel odisse persequi qui cum V, correxi: Eutychetem uel odio se pereequi cum Thiel; Eutychetem uel eoa persequitur qui cum .. profitentur Bar. 19 se uitia o2: seuicia V 22 dissipliue V 27 ex- ciperit V enim o: erit V )

542
ne facile putet uestra clementia Acacii praetereundam esse personam. nonne ille est Acacius, qui caeno Petri Dioscori et Eutychetis dogmate et communione polluti, dum copulatur, inmersus est, illius sustinens in condemnatione supplicium, cuius elegit in communione consortium? qui uiritim propter impietates suas horum singulos odit, et in illis Acacium necesse est oderit et omnes in Acacio non amabit.