Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et alias, [*]( 11 Ioh. 14, 27 ) [*]( 1 ego V, corr. o 2 magestati V 8 bisque praefacti V, corr. o 4 nos o: non V 5 nostrorum Car., sed cf. Beitr. 6 adn. 1 11 declarauit a ante rasuram: declaruit Veta post rfU. ) [*]( 136. Dat. (gimul cum epp. 128-132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium et Peregrinum. Edd. Car. P 461; Bar. ad a. 517, 3; Collect. Concil.; BTA I 394; Thiel 796. 14 per Ennodium .. episcopos charactere minutiore V 17 rei 0: regi V sed scripsi: et V 18 perstringens ps suficienter V )

541
cur postulationis meae molestam mansuetudini uestrae quisquam dicat esse frequentiam, cum per ea, quae fiunt ex officio meo, per remedia fidei uestro consulatur imperio? etenim quae me onerat cura, uos releuat; mihi incumbit, sed uobis proficiet; licet ex diuerso semine unus fructus amborum est. nam sicut poena est nec dicere deo accepta nec facere, ita certa remuneratio uel illi, qui spiritalia praedicauerit, uel illi, qui audita non spreuerit.

dedit quidem clementia uestra uelut obsidem propositi sui sub testimonio imperialis alloquii et se quasi pignore quodam bonae uoluntatis adstrinxit, sed opus est coeptis <a)dicere firmitatem. sumant plenum decorem iacta fundamina, non remittantur propugnantes pro dei ecclesiis manus: totiens Israheliticus hostis intercidit, quotiens Moyses brachia non remisit. effectus opera, finis commendat initia; non prodest coepisse deserentem, quia sola perseuerantia fidei dat salutem.

benedicimus deum, cuius zelo pietas uestra transgressores impios Nestorium et Eutychen se uelle odisse persequique cum nefandis et sacrilegis dogmatibus profitetur probat odisse se uitia, qui condemnat errantes, nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit excedenti.

primus innocentiae gradus est odisse culpanda, sed ueritatis interest, domine fili, et catholicae disciplinae, ut sectatores etiam eorum atque participes oderitis, quorum exsecrandos principes iudicatis. non in damnandis sola id est certa nomina, sed in his etiam, qui damnatos sequuntur, sunt crimina persequenda. frustra auersari se plures asserit, qui unum de his, qui detestatione digni iudicantur, exceperit; non enim numerus errantium hominum sed meritum consideratur errorum.

hoc ideo, [*]( 13 cf. Exod. 17, 11 15 cf. Matth. 10, 22 ) [*]( 2 oficio V 3 consolatur V, corr. 02 4 proficit Bull. Taur. 9 uelud V 11 adicere o: dicere V decore V, corr. o 14 efectus V 17 eutycense uel odisse persequi qui cum V, correxi: Eutychetem uel odio se pereequi cum Thiel; Eutychetem uel eoa persequitur qui cum .. profitentur Bar. 19 se uitia o2: seuicia V 22 dissipliue V 27 ex- ciperit V enim o: erit V )

542
ne facile putet uestra clementia Acacii praetereundam esse personam. nonne ille est Acacius, qui caeno Petri Dioscori et Eutychetis dogmate et communione polluti, dum copulatur, inmersus est, illius sustinens in condemnatione supplicium, cuius elegit in communione consortium? qui uiritim propter impietates suas horum singulos odit, et in illis Acacium necesse est oderit et omnes in Acacio non amabit.

ab illo per Orientales ecclesias fermentum nefandi erroris inoleuit; inde Alexandrinae perfidiae eo usque nutrita superbia, ut non acquiescat, sicut scripsistis, eius mandatis salutaribus, cuius famulatur imperiis, et in errore declinando non sequatur admonitionem, cuius in agendis rebus experitur sibi utilem potestatem.