Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

de capitulo uero, quod solum uidetur esse residuum, nostra uoluntas petitioni uestrae fortasse propter unitatem ecclesiarum conuenerat, nisi alia uenerabilibus ecclesiis ex hac re moueri scandala crederemus.

nunc uniuersa, quae sint facienda, perpendite, quia graue esse clementia nostra iudicat de ecclesia uenerabili propter mortuos uiuos expelli nec sine multa effusione humani sanguinis scimus posse ea, quae super hoc scribitis, ordinari. omnia tamen a deo sperantes consilium melius agere poteritis quam ab his hominibus, qui propter errores suos prouincias percurrentes inimicam [*]( I 1 cuatodire V (man. 1 ut uid.): custodire a 9 nicheam V decem add. p2 14 Utere V 24 hac remoueri V, corre:ci: hoc renouari Bar. 27 sq. poesce eaque V 28 scribitis o2: scriptis V 29 conscilium V, correxi (cf. Beitr. 5 adn. 1): <per;> concilium Bar. 30 suos Bar.: suos qui V )

540
euangeliis sanctis et ecclesiis uolunt esse discordiam.

ergo ut sit placens supernae maiestati ecclesiarum unitas prouidete, quia qui nobis in his, quae praefati sumus, obsistit, ignoramus si bene nos arguit. per omnia tamen uoluntatis nostrae puritatem legatorum uestrorum poteritis narratione cognoscere.

petimus autem, ut pro nobis apostolatus uester orare dignetur: quod uos libenti animo facere hac poterimus maxime ratione cognoscere, si perfectam nobis unitatem ecclesiarum dignatus fuerit deus uobis disponentibus condonare. illa enim uox dei magnam benedictionem diligentibus se mandauit atque donauit, qua declarauit: pacem meam do nobis, pacem meam dimitto uobis.

(126.) HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER ENNODIUM ET PEREGRINUM

EPISCOPOS. Dudum legatis mansuetudinis uestrae remeantibus ad litteras uestras et mandata respondi, non quidem uniuersa plene, sicut magnitudo rei postulabat, expediens sed tamen pro tempore certa praestringens. uerum etsi sufficienter allegare me omnia contigisset. numquid agens apud clementiam uestram causam fidei poteram repetitis precibus importunitatis incessi?

timeant notam huius ingratitndinis, quibus cura est studium negotiis nauare mundanis! opus non implet euangelii, qui a praedicatione eius uenialiter putat posse cessari. peruigilem pastorum oportet esse custodiam et lumbos sine relaxatione praecinctos. bonae admonitionis sicut constat 1 dulcem fructum, ita eius non decet esse fastidium.