Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde non paruum studium apud nos et intentio in praesenti quoque perdurat, quatenus a superfluo anathemate eosdem possimus abstrahere et sanctae ecclesiae uniuersali coniungere.

de capitulo uero, quod solum uidetur esse residuum, nostra uoluntas petitioni uestrae fortasse propter unitatem ecclesiarum conuenerat, nisi alia uenerabilibus ecclesiis ex hac re moueri scandala crederemus.

nunc uniuersa, quae sint facienda, perpendite, quia graue esse clementia nostra iudicat de ecclesia uenerabili propter mortuos uiuos expelli nec sine multa effusione humani sanguinis scimus posse ea, quae super hoc scribitis, ordinari. omnia tamen a deo sperantes consilium melius agere poteritis quam ab his hominibus, qui propter errores suos prouincias percurrentes inimicam [*]( I 1 cuatodire V (man. 1 ut uid.): custodire a 9 nicheam V decem add. p2 14 Utere V 24 hac remoueri V, corre:ci: hoc renouari Bar. 27 sq. poesce eaque V 28 scribitis o2: scriptis V 29 conscilium V, correxi (cf. Beitr. 5 adn. 1): <per;> concilium Bar. 30 suos Bar.: suos qui V )

540
euangeliis sanctis et ecclesiis uolunt esse discordiam.