Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ergo ut sit placens supernae maiestati ecclesiarum unitas prouidete, quia qui nobis in his, quae praefati sumus, obsistit, ignoramus si bene nos arguit. per omnia tamen uoluntatis nostrae puritatem legatorum uestrorum poteritis narratione cognoscere.

petimus autem, ut pro nobis apostolatus uester orare dignetur: quod uos libenti animo facere hac poterimus maxime ratione cognoscere, si perfectam nobis unitatem ecclesiarum dignatus fuerit deus uobis disponentibus condonare. illa enim uox dei magnam benedictionem diligentibus se mandauit atque donauit, qua declarauit: pacem meam do nobis, pacem meam dimitto uobis.

(126.) HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER ENNODIUM ET PEREGRINUM

EPISCOPOS. Dudum legatis mansuetudinis uestrae remeantibus ad litteras uestras et mandata respondi, non quidem uniuersa plene, sicut magnitudo rei postulabat, expediens sed tamen pro tempore certa praestringens. uerum etsi sufficienter allegare me omnia contigisset. numquid agens apud clementiam uestram causam fidei poteram repetitis precibus importunitatis incessi?