Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uerumtamen licet in his nullum saeculi praecedentis exsistat exemplum neque senioris facti qualitas aut commissa libris aut memoriis inserta teneatur, nihil ad nos, quibus dulce est beneficio dei pietate uestra inuitante inchoare meliora et hoc, quod non accepimus a parentibus, tam clari operis institutum nobis ipsis imponere:

quia totum pro redintegratione fidei < et> ecclesiarum pace facere libenter amplectimur, si tamen maiorum nostrorum definitio et sanctorum patmm in suis radicibus inconcussa permaneat, si anathematizetur Nestorius cum participibus suis, qui euacuans diuinae sacramenta naturae beatam Mariam uirginem nudi hominis mentitur esse genetricem oblitus angelicae annuntiationis, per quam mundo innotuit, quia quod ex ea nasceretur, uocandum esset sanctum, filius dei.

facessat impiorum tam conturoeliosa in deo honorificentia, quoniam sic est in utero uirginis operata diuinitas, ut ex ea unita sibi procederet carnis animaeque humanae indiscreta quidem sed non confusa conexione substantia, et sic in utrisque naturis pro nostrae redemptionis dilectione Christi Iesu nostri persona una est aedificante mysterio * * restitutione mortem subire potuisset * * naturae fragilitatem caelestis imperii ualuerit uirtute reparare uel ita pro unitate personae et dominus maiestatis crucifixus et filius hominis credatur descendisse de caelo.

Eutychetis quoque ignor * * bonorum omnium et ipso cum sociis detestanda iam nomine [*]( 16 Luc. 1, 35 ) [*]( 1 non tenentes V: continentes o1, non continentes Car., non contitinentis Binius 7 est pJ: et V 8 apparentibus V, corr. 02 10 et add. Bar. 13 suis] ss. V 19 unitas ibi V, corr. Thiel 20 indiscreta Coust.: increata Y 22 <domini> nostri Car. 22 aq. J post niysterio lacunam 24 fere Htterarum, post potuisset fere 14 Utterarum reliquit V 26 ignor relicto spatio 8 fere litter. V: ignorantia o, ignorantia diuinorum Bar., ignorantia expers Coust. ) [*]( XXXV part S. ) [*]( 33 )

512
abdicetur hebetudo, qui deum et dominum nostrum legum Christum figuram tantum carnis habuisse testatus est et nostrae ueritatem non habuisse substantiae, nesciens de quo promissum sit, quia uidebunt persecutores eius, in quem pupugerunt. ita enim in una eademque persona persistit utraque natura, ut deus atque homo unus dei filius Iesus Christus fidelium cordibus apparescat.

quid enim quadraginta dierum post resurrectionem domini cum hominibus conuiuentis et conuescentis egit praesentia, nisi ut istis negotiis illorum, qui ueritatem carnis eius negaturi erant, seniorem faceret aetatem curationis esse quam uulneris? sic enim dixit ad discipulos: quid cogitatis in palpate? palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicuti me uidetis habere. neque fuisset mysterium, quod ostiis ad eos clausis ingressus est, si integritatem humani corporis non habebat.