Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

proinde, piissime imperator, haec suo nomine senatus serenitatis tuae clementia prouocatus adiunxit, ut animo quam benigno in utraque re publica concordanda fuisti, tam esse pio in ecclesiae redintegranda unitate noscaris. nam ut pax illa regnorum tantum scitur prodesse subiectis, sic haec religionis cum populo suo proficit imperanti.

etenim quia non haeresum perfidarum sequaces plus quam ipsos deliquisse putet auctores ? quis non post patibulum crucis diuidentes iterum Christi membra condemnet? utinam haec iam uobis regnantibus causa coepisset, ut facilius mala reprimerentur nascentia quam prouecta! nam quis ambigat non potuisse eius existere, cuius corrigi temporibus uideret errorem? [*]( 2 Matth. 5, 9 7 Cor. I 13, 13 R cr. Cor. I 13, 1-3 ) [*]( 1 abundare V, corr. p2 quodque Bar.: quamquam V 4 ipse V, corr. a* 11 hortamur V, corr. cod. Angelic. 12 delinquentis Bar.: delinquentium V 13 impendit V, corr. p2 persona ex persona corr. V 14 cua o*: quam V, quamquam p2 17 recondendo Bar.: recedendo V, reticendo p2 21 redintegrandae V, corr. cod. Angelic. 22 sic oJ: si V )

510
(115.)

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER ENNODIUM ET FORTUNATUM EPISCOPOS UENANTIUS PRESBVTERUS UITALEM DIACONUS ET HILARUM NOTARIUM. Bene atque utiliter serenitas uestra curam principalis acuminis non tantum in administrando rei publicae exercet officio sed melioribus eam nobilitans institutis per curam redintegrandae unitatis auctorem uenerandi placat imperii. certi sunt enim de tutela regnantes, si nulla isdem praesidentibus ecclesiae castitas importuna diaboli commixtione maculetur.

unde enim potest fieri, ut nitidas <pro> principibus ad deum nostrum preces dirigat, si sit letaliter populus perfidia corruptus? nam sicut ante bona omnia est perfecta iuxta deum in imperatoribus sapientia, ita de sacrario mundorum pectorum pro his supplicatio debet et fideli animarum ubertate procedere. nulla uobis, sublimissime domine, triumphorum materia poterit esse iocundior quam de subiugatione perfidiae. hoc etiam fiducialiter et pro commissi nobis officii praerogatiua suggerimus, quia prope est, ut suum splendorem aliena patiatur nube fuscari, qui cum deo tribuente amouere possit, in subditis tenebras manere permittit errorum.

ergo quia mansuetudo uestra futuram synodum scriptis sacratissimis indicauit, cui nos interesse debere isdem paginis deo, ut credimus, sibi imperante commonuit, gaudemus scientes, quoniam directarum mentium est uenerabilis ecclesiae magistros expetere; soli enim declinant examen conscientiae, quae iusta [*]( 12 cf. Sapient. 6-9 passim ) [*]( 115. Dat. a. 515 die 11 Aug. 1)er Ennodium Fortunatum etc. Edd. Car. 12 441; nonnulla omittens Bar. ad a. 515, 19; Collect. Concil.; BTA 1371; Thiel 755. 2 per Ennodium .. notarium charactere minutiore in marg. V 3 Vennantium V diac V Hillarianum r, correxi 6 nobilitas V, corr. p2 7 placeat V, corr. oi 8 hisdem V 10 pro add. Bar. 12 perfidie V, corr. p2 14 et V: ex pJ 17 commissis V, corr. 0 19 splendore V, corr. 0 20 amouere r. corr. p2 22 hisdem V 24 directurum V, corr. Car. 25 sola V, corr. Car. declinant oa: declamant V quae iusta scripsi: quae uita V, qui uitae Car. Binius, quae recta Thiel )

511
sunt, non tenentes. nam et feriato ore splendorem bonae uoluntatis enuntiat, qui per apostolicam inmaculatamque fidem et per competentes praedicatores aut confirmari se optat aut corrigi.